Lectures on the science of language
p. 594
trees whose branches became birds which grew out of them.
In the thirteenth century the legend seems widely spread all over Europe. Vincentius Bellovacensis (1190-1264), in his Speculum Naturæ xvii. 40 (not as usually quoted xvi. 40), states that Pope Innocent III., at the General Lateran Council, 1215, had to prohibit the eating of Barnacle geese during Lent. He writes:
Barliates sunt aves de ligno crescentes, quas vulgus bernestas sive bernekas appellat. Fertur enim quod lignum de abiete marinis aquis incidens quum successu temporis putrescere ceperit, humorem ex se crassum emittit: ex quo densato formantur parvæ species avium ad magnitudinem alaudarum. Primumque sunt nudæ. Deinde maturantes plumescunt ac rostris ad lignum pendentes per mare fluitant usque ad maturitatem, donec se commorantes abrumpant sicque crescant et roborentur usque ad debitam formam. Has multas et ipsi vidimus virosque fide dignos qui eas adhuc pendentes se vidisse testati sunt. Anseribus minores sunt, colorem habent einerum ac nigrum; pedes ut anates, sed nigros. De his autem Jacobus Achonensis episcopus in Orientali Historia loquens dicit quod arbores sunt super ripas maris, de quibus hæ procreantur, rostris infixis arboribus dependentes. Tempore vero maturitatis ex arboribus decidunt, ac per incrementa perficientes sicut aves ceteræ volare incipiunt. Verumtamen nisi decidentes cito aquam invenerint, vivere non possunt, quum in aquis est nutrimentum earum et vita. Notandum autem quod non in ramorum summitatibus, sed in arborum corticibus ac stipitibus pendent. Crescunt autem arboris humore et roris infusione, donec habentes plumas ac robur vitæ corticibus abrumpantur. De his itaque certum est quod in orbe nostro circa Germaniam nec per coitum gignunt nec generantur. Sed nec earum coitum apud nos ullus hominum vidit. Unde et carnibus earum in XL nonnulli etiam Christiani in nostra