Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 175
sit vitiari et deficere absolute, tamen habet quidquid requiritur ad formalem consequentiam in ratione inductivi, non simpliciter et evidenter probativi.
Ad rationes dubitandi respond. Ad primam: Quod inductio ex preecisa ratione inductionis est vera species consequentiae, sed non ita perfecta sicut syllogismus, neque ordinata ad probandum, seu convincendum intellectum, sed ad introducendum in universalia ex comparatione et numeratione singularium; et in hoc genere inducendi habet formalem rationem consequentiae, non probativae ex universalibus, sed inductivae ex singularibus. Unde ejus bonitas non est quod convincat plene, sed quod sufficienter inducat ad universalia ex singularibus expertis.
Ad primam confirm. respond.: Quod illae consequentiae inductionis tenent non in vi inductionis praecise, sed quia vel reducuntur ad formam syllogismi, vel alius locus arguendi sibi adjungitur, qui habet efficacem et infallibilem connexionem, ut diximus.
Ad secundam confirm. respond. : Quod omnis nostra speculatio dependet ab inductione, sicut dependet a sensu et experientia; unde si propositiones universales alicujus scientiae non sint ita abstractae et communes, quod ex quocumque individuo manifestari possit ipsarum veritas, sed ex plurium numeratione et experientia pendeat, sicut scientiae naturales, non sunt ita certae sicut aliae scientiae abstractiores et communiores, ut Metaphysica et Mathematicae, quorum principia etiam in uno individuo habent totam certitudinem, ut: Quodlibet est, vel non est.
ARTICULUS III.
Utrum conclusio sit de essentia sijllogismi, an solum praemissae.
Litigant in hac difficultate diversae sententiae fere ex eodem motivo. Quia enim syllogismus fit per discursum, in quo ex connexione praemissarum infertur et manifestatur conclusio, putant aliqui de ipsa essentia syllogismi non solum esse praemissas inferentes, sed etiam conclusionem illatam, quia discursus non sistit in praemissis, sed in conclusione, et quamdiu non infertur conclusio, manet suspensus discursus et incompletus. De ratione ergo syllogismi completi et perfecti est conclusio. Alii e contra, quia conclusio est illata et manifestata per discursum, inferunt inde quod conclusio non pertinet ad essentiam syllogismi, sed est effectus ipsius, quia syllogismus formaliter est modus sciendi et argumentatio, quae est manifestativa alicujus ignoti: salvatur ergo tota ratio ipsius in ipsa ratione manifestativi, non autem in ratione manifestati; conclusio autem est manifestata, non manifestativa. Alii denique existimant solum consistere formaliter in ipso motu, seu illatione, non in praemissis, neque in conclusione, licet illa quasi materialiter et in obliquo includat.
Verius tamen videtur syllogismum in suo essentiali conceptu dicere orationem compositam ex antecedente et consequente, ipsaque illatione seu consequentia. Itaque et habet vim illativam, quae est in praemissis, et habet rem illatam in consequente, et habet ipsam illationem, quae passive sumpta est in consequente illato, active autem in praemissis inferentibus; atque ita est quasi organicum instrumentum, quod constat ex parte movente, et
*