Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 177

vii et vra. Et ratio est : Quia licet tota vis syllogistica consistat in illo principio, quod quaecumque sunt identificata uni tertio, sunt identificata inter se, tamen, ut clare constat haec identificatio cum uno tertio, requiritur quod illud tertium sit distributum; quia si medium teneatur particulariter in utraque praemissa ex puris particularibus nihil sequitur. Si ergo medium debet identificari cum extremis secundum distributionem, mediante qua extrema ipsa contineat et uniat in se, oportet quod ista identificatio medii reguletur per illud principium Dici de omni, et dici de nullo. Et hoc est quod non in omnibus syllogismis aeque evidenter fit, quia non in omnibus ita immediate et per se constat contineri aliquod extremum sub ipso inedio distributo, sicut constat in quatuor primis modis primae figurae, in quibus medium est subjectum in majori et praedicatum in minori, ratione cujus, cum ponatur universaliter in majori ex parte subjecti, postea in minori praedicatur de aliquo, unde hoc ipso illud de quo praedicatur designatur contineri sub ipso medio, quod non ita manifestatur in secunda et tertia figura. Ut patet si facimus syllogismum in Barbara: Omne animal est substantia, omnis homo est animal, ergo omnis homo est substantia; ubi ille medius terminus animal, in quo identificantur homo et substantia, in majori ponitur universaliter ex parte subjecti, deinde vero in minori, cum animal praedicetur de homine, hoc ipso clare constat quod homo continetur sub animali, et consequenter quod substantia, quae praedicabatur de animali per regulam Dici de omni, praedicabitur etiam de homine, qui continetur sub animali. Hoc autem in secunda et tertia figura non ita per se manifestatur; unde &d hoc ut constet ita identificari

extrema cum uno tertio quod salvetur in illo Dici de omni, vel Dici de nullo, indiget reduci ad modum primae figurae, et non solum immediate probari per illud principium: Quacumque sunt eadem uni tertio, etc., excludendo principia Dici de omni, et Dici de nullo.

De quarta figura, an detur, aliqui longius disputant; sed pro ista difficultate sufficiunt ea quam tradidimus lib. iii, cap. v. Non enim negamus hanc quartam figuram, sed dicimus reduci ad primam ideoque non ponere figuram omnino distinctam, sed sub prima contentam.

APPENDIX.

De simplicitate aut compositione propositionis categoriae.

Hucusque remisimus difficultatem istam, ne discipulos ad eam cogere videremur. Ejus resolutio etsi ad cognitionem propositionis conducat, pertinet tamen et pendet ex iii lib. de Anima; unde hic eam breviter attingemus. Difficultas consistit in eo ut videamus an categorica propositio sit in mente unicus simplex conceptus, vel aggregatio plurium? Non loquimur de actu judicii, seu assensu cadente super ipsam enuntiationem, iste enim simplex qualitas est, et unicus actus, quo intellectus non componit, sed de compositis judicat, dicendo : Ita est; et sic in Deo et angelis actus judicii ponitur, non tamen ponitur compositio. Loquimur ergo de enuntiatione, quae antecedit judicium, id est de enuntiatione apprehensa, non judicata; et inquirimus utrum sint in mente multi actus formantes enuntiationem, an vero formatio enuntiationis unico solum actu fiat resultante ex collatione et compositione plurium simplicium conceptuum.