Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 183

oie totius domus, fenestrae et columnae etc.

Ad secundum dico : Non repugnare quod eadem qualitas formata ex pluribus repraesentet intuitive et abstractive respectu diversorum, scilicet praedicati et subjecti, non respectu ejusdem. Et secundo : Intuitivum et abstractivum solum inveniuntur in notitiis simplicibus, non in ipsa compositione, vel discursu ; et sic praesuppositive supponuntur diversae notitiae, intuitiva et abstractiva, clara et obscura. In ipsa autem compositione solum attenditur attributio unius ad alterum et identitas, vel differentia istorum,

sub qua ratione in uno conceptu identitatis, vel differentiae adunantur, licet nunquam respectu ejusdem apprehensiva et simplex notitia sit clara et obscura. Quod autem diversae species impressae possint concurrere ad unam propositionem praesuppositive, non arguit quod formari non possit una tertia species, vel conceptus repraesentans illa per modum unius totius, sicut ex speciebus auri et montis, quae diversae sunt, formatur species una et conceptus montis aurei. Intellectus enim, sicut ea quae unita sunt potest dividere, ita et diversa unire solet in uno conceptu.