Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 195

ad considerationem moralis Philosophiae; ordo autem quem ratio considerando facit in rebus exterioribus, pertinet ad artes mechanicas. » Ecce ponit D. Thomas pro objecto rationalis Philosophiae, seu Logicae, ordinem quem ratio considerando facit in suo conceptu, qui ordo non est ipsa realitas conceptus, nec relatio realis illi superveniens, sed intentio consideratione ipsa facta et formata.

Secundus locus est i Poster., lect. xx, ubi inquit : « Quod, quia circa omnia quae sunt habet negotiari ratio, Logica autem est de operationibus rationis, Logica etiam erit de his quae communia sunt omnibus, id est de intentionibus rationis, quae ad omnes res se habent. » Et denique clarissime in iv Metaph., lect. iv : « Ens, inquit, est duplex, scilicet ens rationis et ens naturae : ens autem rationis proprie dicitur de illis intentionibus, quas ratio adinvenit in rebus consideratis, sicut intentio generis, et speciei, et similium, quae quidem non inveniuntur in rerum natura, sed considerationem rationis consequuntur; et hujusmodi, scilicet ens rationis, est proprie subjectum Logicae.

Respondent aliqui D. Thomam loqui de objecto per accidens; vel, si loquitur de objecto per se, sumit ens rationis pro ipso opere rationis, quatenus habet artificium dialecticum. Sed contra : Nam dicit S. Doctor quod tale ens rationis est proprie subjectum Logicae; ergo non loquitur de objecto per accidens, seu materiali : de hoc enim statim subdit quod est omne ens naturae, ut subjicitur intelligibilibus intentionibus. Item dicit quod illae intentiones, de quibus agit Logicus, non inveniuntur in rerum natura; actus autem intellectae inveniuntur in rerum natura. Ergo frustra explicatur D. Thomas de opere in-

tellectus, ut habente artificium rationis, nisi ipsum artificium dicatur ens rationis; et sic habemus intentum, quia illud artificium est formale, ratione cujus ille actus consideratur a Logica. Si autem illud artificium non est ens rationis, sed invenitur in rerum natura, non est intentio considerata a Logica.

Alii respondent loqui S. Thomam de ente rationis, id est de denominatione extrinseca, quae est objectum formale Logicae. Sed contra est: Quia dicit D. Thomas Logicam agere de intentionibus, quas ratio adinvenit in rebus consideratis, et quae non inveniuntur in rerum natura. Illae autem denominationes extrinsecae, vel inveniuntur in rerum natura, quatenus extrinsecae sunt, et sic de illis non agit Logica, vel non inveniuntur, sed formantur a ratione, et sic sunt ens rationis, quod nos dicimus.

Denique alii dicunt S. Thomam loqui de vocibus significativis, de quibus tanquam de mediis, seu instrumentis agit Logicus, et intentiones istarum sunt aliquid rationis. Sed oppositum manifeste docet S. Thomas, quia loquitur de intentionibus, quae sequuntur ipsas operationes intellectus, et quas ratio facit in proprio actu, sive adinvenit in rebus consideratis, ut patet in loc. Metaph. et Ethic. supra citatis; et Opusc. xiii, c. iv. Ergo non loquitur solum de intentionibus vocum, sed etiam de intentionibus rerum cognitarum, ut sunt genus, species etc., vel quae attribuuntur ipsis operationibus propriis intellectus. Quare de mente S. Thomae non potest dubitari, quod pro formali objecto Logicae ponit ens rationis, sicut etiam pro materiali ponit ipsas res cognitas, et conceptus ordinatos; ut patet in locis citatis; et Opusc. ivi; et Opus, 1xx, qu. ult., art. i, ad 3; et i Post., lect. i.