Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 241
tionis, facit illud esse objective præsens sibi, ut formatum ab alio intellectu et cognitum ut quod, transeat, ut formatum a se, nego. Unde non dat esse illi objective formaliter, ut dictum est, sed denominative, quia ut formatum ab alio cognoscit, non primo et per se format.
Secundo arguitur: Deus cognoscit omnia objecta eo modo quo cognoscibilia sunt, sed entia rationis ex se non habent propriam intelligibilitatem, sed solum ad modum entis realis cognoscibilia sunt; ergo hoc etiam modo cognoscuntur a Deo. Sed hoc est formari ens rationis, quando cognoscitur ens rationis ad instar entis realis; ergo formatur a Deo. Major est D. Thomae, i p., q. xiv, art. ix, ubi dicit « cognoscere Deum omnia quaecumque sunt quocumque modo. »
Conf.: Quia si Deus non format entia rationis, maxime propter perfectionem sui actus, qui sic attingit objectum per apprehensionem quod etiam judicat per assensum. Sed bene stat quod Deus intelligat non ens ad modum entis, et tamen judicet tale ens esse fictum: non enim in ipso judicio consistit formatio entis rationis, sed in cognitione exprimente non ens ad modum entis; nos enim per simplicem apprehensionem, etiam ante judicium, formamus ens rationis. Brgo potest dari formatio entis rationis, licet Deus judicet non esse ens verum. Denique cum perfectione divini actus stat quod Deus cognoscat privationes et creaturas non existentes, et affirmet de illis quod non sunt entia; ergo ex tali cognitione illa; privationes et non entia redduntur cognita. Sed hoc esse cognitum in illis non est ens reale; ergo est ens rationis.
Respond.: Deum cognoscere omnia cognoscibilia quocumque modo cognoscibilia sunt ex parte rei cognitae, sed non omnimodo ex parte
modi cognoscendi; alioquin probaretur quod Deus cognoscit per discursum, quia tali modo res sunt cognoscibiles a nobis. Et sic ly quocumque modo non debet construicum ly cognoscit, sed cum ly sunt, id est quæ sunt quocumque modo Deus cognoscit.
Dicere autem quod non est inconveniens Deum cognoscere aliquid ad instar alterius, dummodo etiam cognoscat illud in se, jam diximus omnino esse impossibile, quia est imperfectio cognoscere ad instar alterius. Caeterum ex parte rei cognitae non est inconveniens quod Deus cognoscat ens rationis eo modo, quo cognoscibile est a nobis, quatenus cognoscit illum formatum a nobis.
Et quod additur de cognoscibilitate aliena, qua ens rationis est cognoscibile: Dicimus quod, licet ens rationis cognoscatur cognoscibilitate aliena ex parte rei cognitae, et ut est in nostro intellectu, si tamen cognoscitur ut formatum, talis cognoscibilitas aliena non format ipsum, nec constituit, sed solum denominat extrinsece cognitum, quia jam formatum invenit.
Ad conf. resp.: Non repugnare formationem entis rationis Deo ex eo solum quod simul apprehendit et judicat; sed quia non potest apprehendere unum ad instar alterius, quod est apprehendere modo connotativo, nisi etiam sic judicet quomodo apprehendit; licet cognoscat nos apprehendere ad instar alterius, et in nostro conceptu formata entia rationis videat et judicet.
Et ad aliam partem conf. respond.: Quod Deus intelligit privationes per formam oppositam, qua privant, ut dicit D. Thomas, i part., quæst. xiv, art. ix, et i Contra Gent., cap. lxxiii, non autem ad instar formae oppositae; repugnat enim esse ad instar, si est opposita. Et res non