Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 285
sententia relata requirit ad talem relationem. Sed esse in multis, si sumatur potentialiter, pertinet ad ipsam aptitudinem, qua natura redditur potens ut sit in multis per identificationem et multiplicationem in illis. Si autem sumatur actualiter, hoc quod est actu esse in multis non est relatio universalis ad inferiora, sed identificatio et contractio ad illa, non abstractio positiva, ut ponit illa, sententia. — Ratio conclusionis sumitur ex dictis in praeced. quaest. Quia potentia ad essendum in multis antecedit ipsum actuale esse, seu actualiter convenire multis, sicut potentia praecedit suum actum; ista autem potentia ad essendum in multis nihil aliud est quam aptitudo ipsius universalis ad essendum in multis, ut saepe dictum est. Non autem dicitur actu esse in multis per ipsam relationem universalitatis, quia relatio ista est respectus ipsius aptitudinis, quatenus natura communis positive per modum potentiae respicit inferiora, in quibus esse potest. Non ergo relatio ista reducit ipsam potentiam, seu aptitudinem in actum existendi, et consequenter non est actus talis aptitudinis, sed respectus ipse, quo talis aptitudo respicit ea, in quibus esse potest. Esse autem in multis est reductio talis aptitudinis, seu potentiae in actum, et quando fit talis reductio dissolvitur illa aptitudo quia, dissolvitur abstractio per contractionem, respectus autem aptitudinis manet cum ipsa aptitudine et abstractione, non eam dissolvit.
Restat ergo quod esse in multis eo modo sit explicandum, quo ipsa potentia ad essendum in multis; sicut enim universale dicitur potens, seu aptum esse in multis, quia habet non repugnantiam ut identificatur cum multis, in quibus multiplicatur, sic dicetur esse actu in multis quando ista potentia, seu aptitu-
do reducitur in actum: unde si erat aptitudo ad essendum in multis per identificationem, seu multiplicationem essentialem, vel accidentalem, ipsa identificatio multiplicata in multis est actu esse in illis. Et si hanc identificationem vocamus inclusionem, ita fit inclusio quod non consistat formaliter in abstractione etiam positiva, sed in contractione et conjunctione; quomodo enim formalis ratio inclusionis erit praecisio ab his, in quibus includitur?
Et si quaeras: quomodo differat talis contractio, seu inclusio, sive esse in multis, ab hoc quod est praedicari de multis?
Respond.: Quod esse in multis explicatur per identificationem cum multis, qualis fieri potest etiam per simplicem repraesentationem, qua natura intelligatur identificari et esse in inferiori, cui convenit; praedicatio autem fit per applicationem unius ad alterum in secunda operatione componente et praedicante, ut sequent, art. dicetur. Unde ista praedicabilitas se habet ut passio universalitatis: ex eo enim quod universale est in multis per identificationem, sequitur quod possit de illis vere praedicari.
Ad fundamentum oppositae sententiae saepius responsum est: Inclusionem superioris in inferiori requiri quidem ad constitutionem ipsius inferioris in se, cujus natura et quidditas praedicata superiora includit. Caeterum haec inclusio non fit per praecisionem positivam, sed per contractionem; contractio enim non est ejusdem ad se ipsum, sed ad aliud, seu per aliud saltem ratione distinctum. Inferiora autem, quae asuperiori respiciuntur, includunt quidem jure ipsum superius, sed non sunt inferiora quatenus includentia, sed quatenus subjecta et minora.