Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 291
actui puro concipi sine singularitate et ut commune multis, siquidem conceptus repraesentans solam naturam, et non singularitatem, concipitur ut multiplicabilis ex modo significandi; ergo et contrahibilis. et in potentia ad singularitatem.
Respond. negand. anteced.: Quia ut natura divina concipiatur sine singularitate non requiritur quod concipiatur cum aliqua potentialitate, sed sufficit quod non adaequate concipiatur a nobis, sed solum ejus quidditas et non ipse modus, seu singularitas; sicut concipitur natura sine personis, et unum attributum sine alio, non quia concipitur ut in potentia ad illud, cum sit actu includens illud, non tamen actu exprimens illud. Ut autem concipiatur eadem natura ut contrahibilis et multiplicabilis adplurasingularia, requiritur quod concipiatur talis natura non solum ut non exprimens, sed etiam ut non includens singularitatem ipsam, seu ut existens in potentia ad illam, quod repugnat conceptui actus puri. Et licet concipiatur ut communis multis ex modo significandi, non tamen ut multiplicabilis per contractionem et additionem differentiae contrahentis; sed ita concipitur communis ad multa ex modo significandi, quod non explicat modum multiplicationis penes potentialitatem, eo quod ad hoc ut sit universalis requiritur indifferentia ad multa, quae contrahunt et addunt ad conceptum communem, additio autem supponit deesse id quod additur illi cui additur, et hoc potentialitatem dicit; ut autem non exprimatur singularitas, et sic maneat communis sufficit conceptus limitatus, non omnia repraesentans.
Quod si instes: Ergo analoga non dicentur universalia, quia non possunt perfecte abstrahere a suis inferioribus, ita ut actu non includan-
tur in differentiis, ut dicemus infra agentes de analogia.
Et confirm.: Quia iste terminus complexus Petrus et Paulus habet vim termini communis, sumpto ly et divisive, ut diximus in Summulis, et per modum universalis distribuentis, quia confundit terminum sequentem in propositione, ut cum dico: Petrus et Paulus est animal, et tamen non praescindit ab ipsis individuis; ergo hoc non requiritur ad rationem universalis.
Resp.: Quod analoga, si sint duorum conceptuum, habent se sicut aequivoca, quae universalia non sunt, quia carent unitate conceptus; si autem habeant unum conceptum, quia non perfecte abstrahunt ab inferioribus non sunt perfecte universalia, quia non habent perfectam unitatem, sed proportionalem; sed reducuntur ad universale: cum enim universale dividatur adaequate in quinque praedicabilia, et analogum non sit genus, nec species, vel aliquod aliud praedicabile, non erit etiam per se universale. Et tamen non eo modo continet differentias inferiores in actu, sicut Deus singularitatem et attributa, quia in confuso et imperfecte, non in actu puro sicut Deus illas continet.
Ad confirm. dicitur: Quod ille terminus complexus habet vim termini communis respectu suarum partium, exquibus componitur, quatenus illis divisive, seu cuilibet illorum applicat praedicatum, quod de ipso dicitur. Et sic, quia supponit pro quolibet illorum, dicitur habere rationem termini communis et universalis distributi, quasi in modo significandi; non tamen habet omnes conditiones termini universalis, et multo minus rei universaliter acceptae, quae per modum unius naturae abstrahit a pluribus, hanc enim naturam non significat ille terminus complexus, sed tamen suo modo