Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 293

ARTICULUS IV.

Quomodo verifcentur praedicationes in concretis et abstractis substantialibus.

In praesenti tria sunt certa apud auctores. Primum est quod tam in concretis substantialibus, quam accidentialibus, concretum bene praedicatur de concreto, ut: Homo est animal, homo est albus. Secundum est quod abstracta non praedicantur vere de concretis, nec concreta de abstractis ex vi modi significandi, ut S. Thomas late docet, cap. m de Ente et Essentia, et sumitur ex i p., q. m, art. m; licet aliquando identice verificentur, ut in divinis est idem Deitas et Deus, Paternitas et Pater, et in transcendentibus idem est unitas et unum, entitns et ens; unde dicit D. Thomas, quaest. xxi de Veritate, art. iv, ad 4, quod formae generales non uno modo dicuntur; non enim dicitur ens solum id quod est, sed etiam id quo aliquid est; atque ita tam in abstracto, quam in concreto praedicatur ens, ct formae transcendentes, tam de concretis, quam de abstractis. Tertium est quod in accidentibus praedicata superiora praedicantur de inferioribus in abstracto, ut: Albedo est color, est qualitas, etc.; quia in accidentibus abstracta significant totam essentiam et intrinsecam rationem, accidentia enim secundum so non sunt nisi formae. Unde dicit S. Thomas, cap. vii de Ente et Essent., quod accidentia concretive dicta non ponuntur in praedicamento sicut species vel genera, ut album vel musicum, nisi per reductionem; sed solum secundum quod abstracte significantur, ut albedo, musica. Et de eodem videri potest Opusc. xlii, c. xix; et q. m, de Veritate, art. vii, ad 2.

Et fundamentum omnium istorum ex hoc tantum pendet quod praedicatio debet fleri secundum applicationem totius ad totum: cum enim unum affirmatur esse aliud, praedicatum non debet minus continere quam subjectum, vel e contra, quantum est ex modo significationis; el. ideo quando utrumque est concretum, utrumque significatur ut totum, et ita recte identificantur per praedicationem. E contra vero abstractum respectu concreti se habet ut pars, quia abstrahit ab illo non sicut superius ab inferiori, sed sicut formale a materiali, et forma a subjecto; unde non potest inter abstractum et concretum fieri adaequatio, quia omnis pars est minor toto, nisi forte sit transcendens, quia tunc imbibitur in omni toto et in omni parte, et ita non se habet ut pars respectu concreti. Solum in ista praedicatione excipitur quantitas de qua in abstracto praedicatur quantum, dicitur enim quantitas quanta, seu extensa. Quod ideo est quia quantitas etiam separata a subjecto habet partes, ut constat in Eucharistia; habens autem partes dicitur extensum et quantum, et sic de quantitate bene praedicatur quod est quanta. Ac denique, ex eodem fundamento constat quod abstracta accidentium recte praedicantur de similibus abstractis, quia accidentia abstracta dicunt totam rationem, quae in accidentibus invenitur, et sic per modum totius praedicantur.

Duo ergo solum supersunt dubia. Primum.: An praedicatio abstracti de concreto, in substantialibus, sit vera secundum se, et solum ex defectu modi significandi sit falsa? Secundum: Utrum in abstractis substantialibus sit vera et formalis praedicatio superioris de inferiori, ut cum dicitur: Humanitas est animalitas.

Ad primum: Quidam. existimant