Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 301
praedicatum quidditativum intrinsecum, sed ut quid extrinsecum, ad quod dicit habitudinem ipsum accidens. Et ideo vocatur definitio per additionem, ut dicitur vn Met., lect. iv, apud D. Thomam. De quo amplius dicemus q. vii, de Genere.
Solvuntur Argumenta.
Primo objicies: Concreta accidentium ponuntur a Philosopho in praedicamentis; ergo non important aliquid ens per accidens, sed per se, siquidem ens per accidens, cum non sit unum, non ponitur per se in praedicamento, ut diximus; sed non potest poni in praedicamentis accidentium tale concretum pro substituto, sive subjecto, quia hoc est substantia affecta accidente, nec pro forma solum, quia sic esset abstractum; ergo pro tertio constituto ex accidente et subjecto. Primum antecedens constat ex Philosopho, v Met., c. iv: « Secundum se (inquit) dicuntur quaecumque significant figuras praedicationum. » Numerans autem istas figuras inquit: « Quod alia significant quantum, alia quale, alia ad aliquid etc. » Ergo secundum Philosophum compositum ex accidente et subjecto sumitur tanquam ens per se positum in praedicamento.
Resp.: Philosophum in illo textu sumere concretum ratione formae, sicut ipse dicit, in cap. de substantia, quod « album solam qualitatem significat. » Unde alia numerat ibi in concreto, ut quantum, quale etc., alia in abstracto, ut facere, pati, ubi etc. Et in vu Metaph., tex xvi, lect. iv, apud D. Thomam, eadem praedicamenta numerat in abstracto, dicens: « Quod ens, hoc quidem hoc aliquid, aliud vero quantitatem, aut qualitatem significat. » Et in m Topic., cap. i, dicit: « Quod justum non ponitur in praedicamento, sed justitia »; et ita docet D. Thomas,
quod accidentia in abstracto ponuntur directe in praedicamento, Opusc. xlii, cap. xix; et cap. vu de Ente et essent., in fine. Non ergo constitutum ex subjecto et accidente ponitur in praedicamento, sed si concretum ponitur, est ratione formae.
Secundo objicies: Forma accidentis et denominat aliquid et constituit; ergo ex illaet resultat aliquid denominatum et aliquid constitutum. Denominatum autem est ipsum subjectum, seu substitutum, hoc enim ab albedine denominatur album, sed non constituitur albedine, non enim est idem constitutio subjecti, verbi gratia hominis, et nlbi; id ergo quod denominatur non constituitur forma accidentis; ergo debet designari aliquod tertium, quod constituatur tali forma, et hoc erit album pro constituto. Qui discursus videtur elici ex Philosopho, v cap. Categoriarum, ubi inquit: « Quod eorum, quae sunt in subjecto, nomen quidem de subjecto nihil prohibet praedicari, rationem vero impossibile est praedicari; ergo subjectum denominatur, non constituitur accidente. Et similiter i Physic., cap. m, inquit: « Quod si id, quod proprie est, scilicet substantia, idem etiam sit album, albi autem essentia non est, ut proprie sit »: ergo essentia albi aliud est a substantia quam denominat, scilicet illud constitutum, quod ex albedine et subjecto resultat.
Et confirm.: Quia illud vere et proprie praedicatur, quod non solum est unum cum subjecto, sed explicat omne quod est in subjecto; sed concretum accidentis sumptum pro constituto explicat tam subjectum, quam formam; ergo vere praedicatur de suo inferiori.
Respond.: Forma accidentis constituere quidem aliquid, sed non quod sit ens per se, seu quod quid, ut dicit Philosophus, sed quod sit ens per accidens, seu quale quid, ut