Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 303

concretum, si per se definitur, erit ratione solius formae, et tunc subjectum secundum se et absolute non intrat definitionem, sed ut formatum ipsa forma accidentis secundum gradum genericum talis formae ad ipsammet secundum gradum specificum. Et sic, cum dicitur : Album est corpus disgregativum, non intelligitur corpus absolute, sed ut coloratum, et sic explicat rationem generis ; ponitur autem ly corpus ut substentans, non ut intrans quidditatem albi.

Et proportionaliter dicendum est, et applicanda utraque solutio definitioni accidentis in abstracto, quando in ejus definitione ponitur subjectum in obliquo. Quare ex rebus diversorum praedicamentorum non potest constare unica definitio quasi ex intrinsece componentibus, bene tamen ut extrinsece terminantibus, aut causantibus ; sicut potentia et actus definiuntur per ordinem ad objectum, non tamen illud quod re-

sultat ex accidente et subjecto per se est definibile, ut dictum est.

Ad conf. resp.: Ens per accidens dici multipliciter, ut dicitur in v Metaphys., lect. ix, apud D. Thomam; et vi Metaphys., lect. n : aliquando quidem per concursum accidentalem ex parte subjecti, seu causae materialis et formalis, quia forma est accidens; aliquando per concursum per accidens ex parte agentis. Exemplum primi, ut homo albus; exemplum secundi, ut quod aedificator sit medicus. Quae ergo sunt per accidens ex parte agentis non fiunt unica generatione, sed pluribus, quia plures formae disparatae supponuntur in agente, et de his ad litteram loquitur Philosophus; quae vero sunt per accidens ex parte subjecti et formae tantum, si sit una forma, poterit unica generatione fieri, sed accidentali et secundum quid, non simpliciter una, sicut cum fit album vel musicum unica generatione accidentali.