Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 305
nerationis cujusque. Tertia acceptio est pro genere praedicabili, et hoc est proprium Philosophorum.
Quoad secundum, describit genus praedicabile hoc modo : Genus est id quod de pluribus specie differentibus hoc ipso quid est praedicatur. Sicut animal praedicatur de equo et homine.
Quoad tertium, distinguit genus ab individuis, quae de uno dicuntur, quia genus de pluribus dicitur. A specie vero, quia genus dicitur de pluribus specie differentibus, species autem de pluribus numero differentibus tantum, ut homo de Petro et Paulo. A proprio, quia proprium dicitur de una specie, et ejus individuis, ut risibile de homine, subintellige in quale, genus autem de pluribus specie in quid. A differentia vero et accidentibus communibus, quia praedicantur in quale et non in quid.
Summa cap. II, de specie.
Tres partes continet hoc caput. In prima ponit tres acceptiones speciei. In secunda docet quomodo praedicamentum ordinetur per genera et species. In tertia definit individuum.
Quoad primum : Prima acceptio speciei est pro forma, seu pulchritudine externa. Secunda, pro specie subjicibili, scilicet de qua genus in eo quod quid praedicatur. Tertio accipitur pro specie praedicabili, quae sic definitur : Species est quod de pluribus solum numero differentibus et in quaestione quid est praedicatur.
Quoad secundum : Ordinatio cujusque praedicamenti constat ex genere summo, specie infima, et generibus intermediis. Genus summum est supra quod nullum datur genus. Species infima, sub qua nulla
datur species. Genera media, seu subalterna, quae respectu superioris se habent ut species, et respectu inferioris, ut genus.
Quoad tertium : Assignat tres definitiones individui. Prima est: Individuum est id quod de uno solo praedicatur. Secunda est nominis ethymologia : Individuum est quod dividi non potest. Tertia est: Individuum est cujus omnes simul proprietates alteri convenire non possunt.
Summa cap. III, de differentia.
Hoc caput in duas partes dividitur. In prima proponuntur quinque divisiones differentiae. In secunda totidem definitiones assignantur.
Prima divisio differentiae est in communem, propriam, et maxime propriam. Differentia communis est forma, qua aliquid a se in alio atque alio tempore, vel ab alia re differt, ut moveri, aegrotare. Propria differentia est forma accidentalis re ipsa inseparabilis, qua unum differt ab alio, ut risibile facit hominem differre proprie ab hinnibili. Maxime propria est forma, qua essentialiter unum differt ab alio, ut rationale est differentia, qua homo differt ab equo.
Secunda divisio differentiarum : Quaedam faciunt differre per accidens, ut communis et propria, quaedam per se, ut maxime propria.
Tertia divisio : Quaedam differentiae sunt separabiles, ut communes; aliae inseparabiles, videlicet propria et maxime propria.
Quarta divisio est solum differentiae inseparabilis. Quia alia est per se, ut risibile et mortale, alia per accidens, ut esse simum, vel aquilinum.
Ultima divisio : Differentia essentialis alia est divisiva generis, vel