Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 323

jectum sustentans formam; ergo non est principale et per se definitum, sed reddens suppositum definito, et ex consequenti importatum.

Denique videri potest quam luculenter hanc doceat conci. S. Thomas, vn c. de Ente et Essent., ubi inquit: «Quia essentia per definitionem significatur, oportet quod eo modo accidentia habeant essentiam quo habent definitionem. Definitionem autem habent incompletam, quia non possunt definiri, nisi ponatur subjectum in eorum definitione, et hoc ideo est quia non habent in se esse absolutum per se a subjecto.» Ponit deinde S. Thomas differentiam inter formam substantialem et accidentalem: «Quod illa adveniens materiae constituit essentiam quamdam, et ideo forma est pars essentiae completae; forma autem accidentalis cum subjecto non facit unum per se, sed per accidens, et ideo ex eorum conjunctione non resultat essentia quaedam, sicut ex materia et forma, et ideo accidens neque rationem completae essentiae habet, neque pars est completae essentiae, sed sicut est ens secundum quid, ita essentiam habet secundum quid.» Igitur apud D. Thomam definitio accidentis semper incompleta est, sicut et ejus essentia, quia est essentia dependens ab aliquo extra se, scilicet a subjecto, quod reddit suppositum ipsi definito, non autem pertinet, nec intrat quidditatem definiti. Et haec est ratio quare dicuntur accidentia definiri per additionem, ut loquitur Philosophus, vii Met., tex. xvn, lect. iv, apud D. Thomam, quia definiuntur per aliquid, quod est extra essentiam definiti, scilicet per subjectum; distinguitur enim in accidentibus quod quid ab eo cujus est, ut ibidem text. xx, dicit Aristoteles, et lect. v D. Thomas. Aliud est ergo de-

finitum formale et quidditativum in accidentibus concretis, aliud suppositum definiti.

Et ex hoc sumitur fundamentum conclusionis, quia praedicata quidditativa et formalia accidentis sistunt in ipsa forma accidentali, nec subjectum ad quidditativum praedicatum pertinet, licet ea sustentet et recipiat. Ergo definitum quidditativum et formale in his definitionibus ad subjectum non transit, sed in ipsa forma sistit, definitum enim formale et quidditativum est illud in quo praedicata formalia quidditativa includuntur. Sed quia talis forma et talia ejus praedicata quidditativa non definiuntur in statu separationis et abstractionis a subjecto, sed cum modo existendi in subjecto, ideo subjectum ex consequenti in eorum definitione ponitur ut reddens suppositum definito, non ut praedicatum ejus quidditativum. Et ita aliud est definitum quidditativum et formale, aliud in quo invenitur hoc definitum ilique reddit suppositum. Hoc est subjectum seu natura, illud forma seu intentio in hac definitione generis.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur argumento supra posito in introductione difficultatis, quia intentio generis non est id quod praedicatur de pluribus speciebus essentialiter, cum non descendat ad illas, sed est id quo natura praedicatur; ergo non convenit ei definitio data. Unde etiam quando dico in concreto: Petrus est albus, non praedico de illo albedinem, sed praedico habens albedinem; hoc autem quod est habens albedinem, non est sola qualitas, sed subjectum affectum qualitate; ergo illud est definitum, sicut illud est significatum per ly album.