Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 366

per modum relationis actualis, seu fundetur in tali relatione, sed sufficit quod supponat convenientiam fundamentalem, et ea supposita differentia formalis exerceatur, sive alias exerceatur etiam relatio convenientice, sive non.

Ex hoc autem explicatur quod nam sit divisum hujus divisionis. Dividitur enim ipsa formalitas, seu ratio faciens differre in modum faciendi differre essentialiter et accidentaliter (haec enim sunt membra immediate opposita); et rursus accidentalis differentia, in modum differendi separabiliter, quae est differentia communis, et inseparabiliter, quae est propria; ubi etiam differentia penes propriam passionem includitur, quae est differentia accidentalis, licet inferat, vel praesupponat essentialem, a qua derivatur. Et includitur etiam differentia individualis, quia impossibile est quin differentia individualis sit essentialis, vel accidentalis, cum ista membra sint immediate opposita. Et licet quidam eam reducant ad essentialem, quia substantialis est, de quo jam supra diximus, alii ad accidentalem, quia materialis et dependens ab accidentibus signantibus materiam, tamen certum est sub aliquo istorum membrorum contineri, sicut certum est esse differentiam essentialem, vel non essentialem. Unde negari non potest quod ista divisio sit ad equata, quod perperam aliqui negant.

Circa tertiam controversiam, seu difficultatem, scilicet an ista divisio sit analoga, vel univoca, duplex est opinio. Quidam existimant hanc divisionem esse univocam, quando sumitur penes ipsum munus faciendi differre, ut videri potest apud Magistrum Cabero, tract. m, disp. iv, dub. u, quia hoc munus univoce et simpliciter exercetur, a quacumque differentia fiat, sive essentiali, sive accidentali; si autem sumatur

differentia pro ipsa re, seu forma faciente differre, sic erit divisio accidentis in subjecta, quia modus ipse faciendi differre quasi intentio quaedam est et notio, quae accidit rebus, non eas constituit

Et urgetur hoc amplius quia, si aliqua ratione haec divisio esset analoga, maxime quia una differentia facit differre essentialiter, alia accidentaliter; hoc non obstat; ergo. Minor probatur: nam, etiam hoc non obstante, praedicabile essentiale et accidentale univoce conveniunt in ratione preebicabilis ut sic; et similiter convenientia, seu similitudo accidentalis et essentialis univoce conveniunt in ratione assimilandi, et sub eodem relationis genere; ergo similiter differentia essentialis et accidentalis univoce convenient.

Nihilominus oppositam sententiam communiter defendunt Thomista), de quo videatur Cajetanus, et Soto, in commente., de differentia, et Cursus Carmelit., hic disputatione vii, quaestione i. Et sine dubio fundamentum est solidus. Nam quatuor possumus considerare in ipsa differentia: Primum est forma, quea facit differre. Secundum, ipsa segregatio, seu divisio, quae ex tali forma faciente differre resultat. Tertium, ipsa relatio differentiae, seu dissimilitudinis. Quartum, ipsa ratio tertii praedicabilis. Et tria prima pertinent ad differentiam primo intentionaliter, seu physice acceptam; quartum vero ad differentiam» logicam et secundo intentionaliter. Si attendamus primum, constat quod forma essentialiter, vel accidentaliter constituens, aut differre faciens, non est univoca; forma enim essentialis simpliciter constituit esse rei, accidentalis autem, secundum quid. Eodem autem modo, quo constituit, facit differre; ergo, sicut in constituendo non conveniunt univoce forma essentialis et accidentalis,