Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 368
tio ipsa, seu forma faciens convenientiam in ratione conveniendi, non est univoca in essentiali et accidentali convenientia, quoad effectum faciendi unitatem, vel convenientiam simpliciter, sicut de differentia dictum est.
ARTICULUS II.
Utrum definitiones differentiae tertii praedicabilis sint bonae.
Explicata ratione differentiae communiter dictae, et prout pertinet ad metaphysicum, restat specialiter descendere ad differentiam logicam, quae constituit tertium praedicabile, quod solum convenit differentiae propriissimae, quae essentialis est; reliquae enim differentiae non praedicantur in quale essentialiter, nec constituunt praedicabile sub ratione differentiae, sed sub ratione proprii, vel accidentis, ad quod sequitur differentia accidentalis.
Hujus autem differentiae, quae est tertium praedicabile, quinque definitiones tradidit Porphyrius. Prima : Differentia est id. quo species genus excedit. Secunda : Differentia est id, quod de pluribus et differentibus specie hoc ipso quale quid praedicatur. Tertia : Differentia est, quae suapte natura ea quae sunt sub eodem genere separat. Quarta : Differentia est id, quo singula differunt, scilicet secundum quidditatem. Quinta : Differentia est, quae non solum separat ea, quae sub eodem genere collocantur, sed ad substantiam rationem que confert, et pars ejus est, cujus differentia dicitur esse. Ex quibus definitionibus colligimus tres respectus ad logicalem differentiam constituendam concurrere. Scilicet respectus ad genus, quod contrahit differentia et super quod aliquid addit. Secundus ad speciem, quam constituit contrahendo genus
et segregando speciem a reliquis. Tertius ad inferiora, de quibus praedicatur in quale quid, quae sunt ipsamet inferiora speciei; solum enim de illis praedicatur in quale. Et quia illa definitio, qua differentia dicitur praedicari de pluribus, etc., magis ipsam rationem praedicabilis et universalis explicat, communiter utimur illa in explicatione tertii praedicabilis. Et in his definitionibus non agitur de differentiis individualibus, quia istae non sunt universales, sed individuales, et ideo ad tertium praedicabile, quod universale est, non pertinent. Et licet in communi concipiatur differentia individualis ut sic, tamen non praedicatur in quale essentialiter, quia individualis est et totam naturam constitutam supponit.
Igitur circa istos tres respectus, qui concurrunt ad rationem tertii praedicabilis, suae difficultates occurrunt, quae in isto, et sequentibus articulis examinandae sunt. Circa respectum enim ad inferiora occurrit difficultas, quomodo in definitione tertii praedicabilis dicitur quod praedicatur de pluribus specie differentibus, quod solum convenit differentiae subalternae, non autem de differentibus numero, quod convenit differentiae atomae. Circa respectum ad speciem est difficultas, an differentia sit universalis respectu speciei quam constituit, an respectu inferiorum, quae sub specie continentur. Circa respectum ad genus difficultas est, an differentiae contineantur sub genere, ita quod differentiae inferiores contineantur sub differentiis superioribus. Et primam difficultatem expediemus in hoc articulo; secundam, in sequenti; tertiam, in ultimo.
Circa primum, in quo explicatur illa particula: de pluribus specie differentibus, occurrit communis difficultas, quare illa ponatur in defini-