Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 370
particula : De pluribus, omnes differentias praedicabiles inclusit, sive atomas, sive subalternas; in illa vero additione: Et specie differentibus, specialiter subalternas indicavit, quasi diceret. Differentia est, quae de pluribus praedicatur in quale, etiam si illa plura sint specie differentia; et ita particula et aequivalet particulae etiam. Et fuit hoc necessarium ad explicandum perfecte naturam differentiae, in quantum praedicatur in quale : cum enim differentia ideo praedicetur in quale, quia praedicatur per modum actualitatis et formae determinantis, hoc enim pertinet ad modum qualificationis, oportuit explicare quod, etiam si differentiae genericae sint, seu subalternae, ideoque non videantur habere rationem actus, sed potius potentialitatis respectu suarum specierum, adhuc tamen praedicantur in quale, quia praedicantur ratione formae genericae, quam important; ac proinde sensus Porphyrii est : Differentia est, quae de pluribus praedicatur in quale quid, etiam si talia plura sint specie differentia. Hanc enim vim habet illa particula et, in definitione interposita, cum dicitur : De pluribus, et specie differentibus, id est etiam specie differentibus.
Sic intellecta mente Cajetani, quem plures et insignes sequuntur auctores, nihil asperitatis, aut difficultatis habet, sed plurimum subtilitatis, et maxime ad Porphyrii mentem se accommodat. Alii facilius, neque improbabiliter dicunt Porphyrium tantum definisse subalternas differentias, quia sunt communiores et notiores, atomae autem multiplices et vix cognitae; definitis autem subalternis, virtualiter atomae definitae manent, loco illius particulae .specie differentibus, subrogando : numero differentibus. Et praesertim, quia in aliis definitionibus de differentia traditis, etiam species atomas
incluserat, ut supra notavimus. Ac denique ea videtur sufficiens causa omittendi differentias atomas, quia illae in definitionibus specierum explicantur, cum quibus convertuntur. Unde sicut in tractatu praedicabilium non agit de definitione, sed de ipsa specie definibili; ita nec de differentia atoma, quae cum ipsa definitione convertitur, et propria illius est; bene tamen de differentia subalterna, quia haec genus constituit, quod non convertitur cum definitione speciei.
Omitto aliorum solutionem, qui dicunt in illa definitione de pluribus differentibus specie, debere intelligi de pluribus specie differentibus, non inter se, sed ab aliis, a quibus specifice distinguuntur. Qua ratione etiam ista diffinitio convenit differentiis atomis; nam rationale, v. g., praedicatur de Petro et Paulo, ut differunt specie non inter se, sed ab equo et bove, a quibus rationale specifice distinguit Petrum et Paulum. Haec tamen solutio extorta videtur; nec enim absolute dicuntur plura differre specie, si non differunt specie inter se, sed ab aliis, alioquin etiam dici potest quod generice differunt, quia sicut differunt specie ab aliis, a quibus specie distinguuntur, ita differunt generice Petrus et Paulus ab his, a quibus genere distinguuntur. Unde inciditur in simile inconveniens, quare solum Porphyrius posuerit in definitione differentiae illud de pluribus specie differentibus, et non addiderit de pluribus genere differentibus, secundum hanc explicationem.
Sed objicies : Contra primam solutionem. Nam inconveniens est quod definitio aliqua tradatur solum per id, quod se habet non repugnanter ad aliud. Tum quia definitio positive debet explicare rationem definiti, et non solum per non repugnantiam. Tum quia alias posset