Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 436
cedit de dubio negativo; si enim positive incipiat dubitare solvetur conceptus confusus entis, et transibit ad expediendum conceptus inferiorum dubitando de illi.
Ad secundam instantiam diximus q. praec., art. v, quod in istis praedicationibus : Substantia est ens, homo est ens, praedicatum ens non attribuit subjecto analogata particularia ut plura sunt et secundum se, sed ut stant sub illa confusione et proportionali unitate habendi esse; et hoc solum praedicatur ibi, facitque hunc sensum : Homo est habens esse, id est habet id in ratione essendi quod proportionaliter est simile quantitati, qualitati, substantiae, etc., non tamen est substantia, quantitas, qualitas expresse et determinate.
Ad ultimam respondetur : Quod ens bene potest esse medium in demonstratione, siquidem habet passiones demonstrabiles, et non significat diversa ut diversa sunt, sicut aequivocum, sed sub unitate proportionali et confusione quadam, quod sufficit ut de illo detur scientia et consequenter demonstratio, et habeat proprias passiones etiam transcendentes et analogas connexas illi rationi proportionali. Quae est expresse sententia Philos., n Poster., cap. xi, et ibi id notat Cajetanus, ponendo pro medio demonstrationis aliquid proportionale. Et similiter fieri potest contradictio circa illum conceptum entis propter unitatem illam proportionalem, quam habet ut stat sub illa confusione.
Quod vero aliqui instant, quod ens habeat conceptum simpliciter unum, quia adunatur ille conceptus in habendo proprias passiones communes substantiae et accidenti, nihil omnino probat, quia restabat probandum quod illae passiones sint communes univoce; cum autem solum analogice et transcendenter sint
communes, sicut verum et bonum etc., non mirum quod analogica unitas subjecti eis sufficiat et non simpliciter una.
ARTICULUS III.
Qua analogia ens sit analogum.
Aliqui existimant analogiam entis nec esse proportionis, nec proportionalitatis, sed quamdam tertiam, quam dicunt transcendentiae; de quo Mag. Cabero, tractat rv, disputat. m. dub. m. Alii existimant ens respectu substantiae et accidentis solum vocem habere communem et esse sicut analogum proportionis, verbi gratia, sanum ad medicinam et urinam, ut P. Vazquez, u tomo, ip., disp., cxxi, cap. n. Sed hi loquuntur communiter de omni analogo, quod sola voce putant esse commune, contra quos non agimus in praesenti, sed qu. praeced. egimus. Alii denique intelligunt dari analogiam proportionalitatis propriae, et hoc est verius.
Unde sit unica conclusio : Analogia entis ad decem praedicamenta non sufficienter explicatur dicendo quod est transcendentiae, sed dicendum est quod est analogia proportionalitatis propriae formaliter, licet virtualiter analogiam attributionis, seu proportionis includat. — Prima pars constat, quia transcendentia non est species analogiae, sed est subjectum analogiae, et denominative est analogum id quod est transcendens, sicut animal denominative est genus. Et ratio est manifesta, quia transcendens est aliquid reale, quod in omnibus invenitur; analogia autem, sicut univocatio et aequivocatio, formaliter est intentio secunda, sicut genus formaliter est secunda intentio, pertinet enim ad modum praedicabilitatis et universalitatis, et eo venit msdia ab-