Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 499
causee,vel effectus, aut objecti, aut quid simile. Quapropter relatio secundum dici in hoc perpetuo distinguitur a relatione secundum esse ex D. Thoma, quod principale significatum relationis secundum dici non est relatio, sed aliquid aliud, ad quod sequitur relatio; quando autem principale significatum alicujus est relatio ipsa, et non aliquid absolutum, tunc est relatio secundum esse, ut constat ex i p., q. xm, art. vir, et in i, dist. xxx, q. i, art. n; et Opusc. xlviii, tract. de praedicamento ad aliquid, cap. i, ubi manifeste hoc docet/-'
Ex quo etiam constat quod relatio transcendentalis, quae non est alia / a relatione secundum dici, non importat ex principali significato relationem, sed aliquid absolutum ad quod sequitur, vel sequj potest aliqua relatio; nam si absofuffrn non importat, transcendentalis non erit, id est vagans per diversa genera, sed ad unum praedicamentum tantum spectabit putide relatio transcendentalis non est forma adveniens subjecto, s4u rei absolute, sed illi imbibita, connotans tamen aliquid extrinsecum a quo pendet, vel circa quod versatur, ut materia ad formam,caput ad capitatum,creatura ad Deum : sicque relatio transcendentalis coincidit cum relatione secundum dici; et male ab aliquibus relatio secundum esse dividitur in transcendentalem et praedicamentalem,eum transcendentalis sit in ipsa entitate absoluta,nec ab ejus esse differat, et sic non sit totum suum esse ad aliud, quod requiritur ad relationem secundum esse. An vero transcendentalis relatio imperfectionem aliquam et dependentiam importet, ideoque a Deo releganda sit, ad Metaphysicos et Theologos spectat.
Relationes autem reales, et rationis (quee divisio solum in re-
latione secundum esse invenitur) discriminantur penes carentiam alicujus ex conditionibus requisitis ad relationes reales. Requiruntur autem quinque conditiones a D. Thoma, Opuscul. xlviii, tractat, de relativis, cap. i : duae ex parte subjecti, duae ex parte termini, una ex parte relatorum. Ex parte subjecti, quod subjectum sit ens reale, et fundamentum sui rationem fundandi realem habeat. Ex parte termini, quod terminus sit res aliqua realis et realiter existens, et secundo quod sit distincta realiter ab alio extremo. Ex parte voro relativorum, quod sint ejusdem ordiDis, defectu cujus Dei ad creaturam non est relatio realis, nec mensurae ad mensuratum, si sit diversi ordinis. Quee doctrina concordat his quae docet in i, dist. xxvi, queest. ii, art. i; et i p., quapst. xxvm, art. i. Formaliter tamen et principaliter reducitur tota differentia inter relationem realem et rationis, quod relatio realis habet fundamentum reale cum coexistentia termini, relatio rationis caret fundamento, ut ex Divo Thoma sumitur,i ad Annibal., distinet, xxx, queest. unica, art. i.
RIS SUPPOSITIS RESOLUTIORIE DICO I Ad hoc ut relatio aliqua sit praedicamentalis requiritur quod habeat illas conditiones, quibus distinguatur a relatione rationis, et transcendentali sive secundum dici, ideoque definitur relatio praedicamentalis, quod sit forma realis cujus totum esse est ad aliud.— Per primam particulam distinguitur a relatione rationis, quas realis forma non est; per secundam a relatione transcendentali et quolibet absoluto, cujus totum esse non est ad aliud, cum in se etiam absolutum aliquid sit. Colliguntur vero tres conditiones relationis pnedicamentalis. Prima, quod sit relatio secundum esse. Secunda, quod sit realis, ubi includimus om-