Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 630
consuetudo dormiendi in nocte, et prandendi in meridie, accedendi ad ignem in hyeme, etc., et infinitae aliae consuetudines nihil significant; non ergo consuetudo ex eo praecise significat quia effectus alicujus causae est, et sic non erit signum naturale.
Et confirm.: Quia sine aliqua mutatione intrinseca potest aliquod signum ex consuetudine desinere esse signum, scilicet per solam dissuetudinem, seu omissionem utendi illo, ergo non est signum naturale. Consequentia patet, quia signum naturale debet constitui per aliquid intrinsecum et naturale, ergo non potest amitti per solam suspensionem usus voluntarii, sed per aliquid reale oppositum.
Respond. quod, ut aliquid sit signum ex consuetudine, requiritur quod etiam habeat ea quae concurrunt ad rationem signi, scilicet esse ordinatum ad aliquid quod ipsa consuetudine reddatur notius, non quia praecise effectus est, sed quia frequentatus. Si autem vel non assumatur ut medium ad aliquid aliud, ut mappa ad prandium, vel ipsa frequentatione non reddatur notius, ut quod aliquis sit dominus canis frequentatione sequendi ipsum, non erit signum ex consuetudine, licet consuetudo sit.
Ad confirmationem respondetur quod signum ex consuetudine non desinit ex sola suspensione tollente institutionem, sed ex suspensione tollente multiplicationem actuum et frequentiam usus. Unde cum repraesentatio signi ex consuetudine fundetur in ipsa multiplicatione actuum, quae consuetudinem constituit, sublata tali multiplicatione tollitur fundamentum signi, et sic destruitur determinatio relicta ex multiplicatione per privationem oppositam, sicut habitus scientia? perditur per oblivionem, praesertim quia
semper aliquid positivum intervenit ad perdendum memoriam, seu consuetudinem, quatenus alia atque alia objecta succedunt, quibus alia paulatim decidunt a memoria disponendo ad oppositum actum, vel impediendo ne memoria ipsa et consuetudo radicetur.
Ultimo arguitur. : Ex sola voluntate sine aliqua multiplicatione actuum, potest resultare signum ex consuetudine, ergo saltem tunc non repraesentat tanquam signum naturale. Anteced. prob. quia ex sola accommodatione et designatione hominum una statua, vel imago ponitur ad repraesentandum aliquem sanctum, vel etiam tragaedus repraesentat regem, vel Caesarem non ex placito Reipublicae, nec ex consuetudine hominum, sed ex solo particulari facto talis hominis.
Et confirm.: Quia si doctrina data est vera, sequitur quod voces naturaliter significent id ad quod sunt impositae, quia etiam si tollatur impositio ab hac voce homo, adhuc propter consuetudinem quam habemus repraesentabit nobis hominem, ergo ex consuetudine naturaliter repraesentat.
Denique, quia signum naturale est quod significat idem apud omnes; sed signum ex consuetudine non significat idem apud omnes, sed solum apud scientes consuetudinem, sicut signum ad placitum significat apud scientes impositionem; ergo non repraesentat naturaliter.
Respond. quod quaecumque imago in quantum imago est, solum repraesentat id ad cujus similitudinem est expressa, nempe ideam suam, queecumque illa sit. Si autem ex usu hominum accommodetur ad repraesentandum aliud objectum quam suae ideae, illa accommodatio vel destinatio respectu illius objecti constituet illam imaginem in ra-