Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 69

serviunt ad ostendendum defectum unius consequentiae, deserviunt et illi in qua procedimus ab opposito ad oppositum.

CAPUT XII.

-De principiis defectuum mulic co)isequentiee.

Ex praecedenti Cap. colligitur unicum esse principium et radicem unde defectus et malitia consequentiarum oritur, scilicet: Quotiescumque potest reddi antecedens verum et consequens falsum, consequentia est mala. Cum enim consequentia sit connexio illativa duarum propositionum, quotiescumque datur antecedens verum sine consequente vero, connexio non est bona, nec formalis, quia potest unum stare sine altero, seu veritas unius sine veritate alterius; si autem stat unum sine altero, solvitir connexio, ergo illa mala connexio et consequentia est, quia dissolubilis. Unde sequitur quod quidquid facilitat magis veritatem antecedentis, quam consequentis, conducit ad malam consequentiam, quia efficit ut possit stare antecedens verum sine consequenti. Et e converso, quod difficilius reddit consequens falsum quam antecedens, conducit, seu aedificat bonitatem consequentiae.

Ex his principiis elici possunt omnes defectus consequentiarum, ut unicuique consequentiae possit assignari quo defectu laboret. Et quidem Magister Soto, in v Lib. Summularum, assignat septem defectus intrinsecos et totidem extrinsecos in syllogismis. Vocat intrinsecos defectus illos qui tenent se ex parte medii, qui defectus dicuntur intrinseci, quia reddunt praemissas inhabiles; extrinsecos autem, qui tenent se ex parte extremitatum in modo inferendi conclusiones, quia

non servant proprietates logicales, vel debitam dispositionem in quantitate, et qualitate, distributione, etc. Et fere omnes defectus intrinseci reducuntur ad hoc quod medium vel teneatur aequivoce, vel non distribuatur complete seu perfecte, vel non serventur conditiones et regulae supra positae, ut medium non stet magis ample ubi non distribuitur, quam ubi distribuitur; ac denique defectus extrinseci, quod non serventur in extremis omnes proprietates logicales. Qui defectus in particulari ostendentur capite sequenti.

GAPUT XIII.

De defectibus in particulari.

Ut ergo assignari possint defectus in consequentiis, nota quod cum consequentia sit solum duplex, scilicet inductio et syllogismus, vel possunt assignari defectus proprii unicuiquo eorum, vel communes. Proprii sunt quando omittitur aliqua regula ex traditis, et requisitis ad bonam inductionem vel bonum syllogismum. Communes sunt quando est aliquis defectus in aliqua proprietate logicali, sicut est suppositio, restrictio, ampliatio, appellatio, oppositio, conversio; sunt enim ista? proprietates communes inductioni et syllogismo. Breviter ergo subjiciemus hic defectus omnes, sive proprios, sive communes, licet sparsim fere omnes tradiderimus in praecedentibus.

Circa inductionem.

In inductione committitur defectus, primo: Si ascensus copulativus affirmativus fiat non numeratis sufficienter singularibus, non est consequentia formalis, quia potest instari in his quae numerata noa sunt,