Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 71

Q. vn, Art. n, argum. 5. Hoc solum interim breviter advertentes, faciliorem resolutionem esse quam Magister Banez ponit, Lib.iv Summul., tract. i, G. m. Quod quando totum complexum accipitur unica acceptione, scilicet quando genitivus, qui est determinatio, sequitur post determinabile, utrique termino debetur eadem resolutio et suppositio, quia illud genitivum mquivalet adjectivo; idem enim est dicere : Equus hominis ac dicere : Equus possessus ab homine; et ideo supponit, ac resolvitur sicut complexum ex substantivo et adjectivo, quia eadem suppositione tenetur. Sicut enim si dicatur: Equus albus currit, ly albus supponit sicut ly equus; ita si dicatur: Equus possessus, vel equus hominis, ly possessus et ly hominis supponit sicut ly equus. Unde si dicas : Quilibet equus hominis currit, immediate potest descendi sub ly hominis, dicendo : quilibet equus istius hominis (scilicet possidentis) currit, dummodo apponatur, vel intelligatur constantia : et iste homo possidet equum, quia non distribuit pro omni absolute, sed pro omni possidente equum; sicut neque quilibet equus ibidem distribuit absolute, sed pro omni possesso. Quare ly hominis non supponit ibi confuse, sed distributive pro possidentibus.

Si vero totum complexum accipitur pluribus acceptionibus, quia genitivum praecedit, tunc cuilibet termino debetur seorsum sua resolutio, juxta suam suppositionem et signa quibus afficitur; ut suppositioni determinatae detur prior locus, deinde distributivae, deinde confusae. Quis vero terminus supponat determinate, quis distributive, ex regulis, in Gap. de suppositione, dignosces.

Circa syllogismum.

Primus defectus in syllogismis

est si arguatur in quatuor terminis, eo quod tota ars syllogistica consistit in connexione duorum terminorum inter se, illata ex connexione cum uno tertio; unde nec debent esse plura extrema quam duo, nec plura media quam unum. Et sic non valet : Omnis homo possibiliter est albus ; ^Ethiops est. homo ; ergo /Ethiops est albus, quia medium non est solum ly homo sed ly possibiliter. Et ad hoc reducitur quod extremitates debent esse totalia extrema; nam si totalia non sunt, arguitur in pluribus terminis quam tribus.

Secundus defectus: Medium non debet teneri eequivoce, sed eodem modo in praemissis, alioquin non posset unire extrema inter se; ut non valet: Omnis canis est latrans; aliquod sidus est canis; ergo aliquod sidus est latrans.

Tertius defectus: Ex puris particularibus nihil sequitur. Exposuimus id supra.

Quartus: Ex puris negativis nihil sequitur. Etiam supra expositum est.

Quintus: Si medium non complete distribuitur in aliqua praemissarum; unde non valet: Omne animal fuit in arca Noe (ly animal pro speciebus distributo); Socrates est animal; ergo Socrates fuit in arca Noe.

Sextus : Nullus terminus debet distribui in conclusione, qui non fuit distributus in aliqua praemissarum. Supra hoc expositum est, et coincidit cum defectu arguendi a non distributo ad distributum. Et ad hoc pertinent etiam defectus ex parte ampliationis, aut restrictionis, ut medium non accipiatur magis ample, ubi non distribuitur, quam ubi distribuitur.

Septimus defectus : Si medium intret conclusionem. Alioquin valerent syllogismi omnes in quibus variatur appellatio, v. g., si dicas?