Growth In Holiness; or, The progress of the spiritual life
by Faber, Frederick William, 1814-1863
page 18
Quin etiam juniores, quanquam theologicis literis imbuti, talem debent reverentiam senioribus lis, quibus vita cum scientia concordat, ut vix propter aliquas novas suasiones quantumcumque apparentes pertinax unquam feratur cito contra determinationes eorundem assertio. Virtus quippe, qualem habebant genitam ex multis experientiis, longe certibus arte judicat et operatur.
Per paucam instructionem intellectis, in scientiis præsertim divinis, causantur nonnunquam errores, in eis, qui se totos devotioni tradiderunt, dum voluerunt plus sapere, quam sibi satis erat.
GERSON.
Consultius nihil fieri a nobis potest quam ut nostras semper opiniones et voluntates, linguas pennasque aptemus ei disciplinæ, que in universali viget Ecclesia eo æro, quo nos summi providentia puminis collocavit.
THOMASSINUS.
Noli eos imitari, qui nullum legendi ordinem servant; sed quod forte occurrerit, quodque casu repererint, legere gaudent: quibus nihil sapit, nisi quod novum est, et inauditum. Consulta enim, et vetera omnia, quantum libet utilia, fastidiunt. Tanta instabilitas procul a te sit: ipsa enim non promovet, sed dispergit spiritum; et periculose laborat, qui hoc morbo vitiatus est.
DACRIANUS.