Political And Moral Essays
p. 106
of natural reasoning no reason can be devised why this authority should be determined to one person, or to a fixed number of persons, short of the whole community, rather than to any other number: therefore in virtue of nature's grant, it is immediately in the commonwealth only.
Suprema potestas civilis, per se spectata, immediate quidem data est a Deo hominibus in civitatem seu perfectam communitatem politicam congregatis, non quidem ex peculiari et quasi positiva institutione vel donatione omnino distincta a productione talis naturæ, sed per naturalem consecutionem ex vi primæ creationis ejus; ideoque ex vi talis donationis non est hæc potestas in una persona, neque in peculiari congregatione multorum, sed in toto perfecto populo seu corpore communitatis: . . . quia hæc potestas politica naturalis est: quia nulla etiam interveniente supernaturali ratione aut fide, ex dictamine rationis naturalis agnosceretur hæc potestas in humana republica, ut illius conservationi et æquitati omnino necessaria: signum igitur est esse in tali communitate ut proprietatem consequentem naturam, seu creationem et naturalem ipsius institutionem. . . . Quæ consequuntur naturam, immediate dantur a proprio et immediato auctore ejusdem naturæ: sed hæc potestas est proprietas quædam consequens humanam naturam, ut in unum politicum corpus congregatam: ergo datur immediate a Deo, ut est auctor et provisor talis naturæ. . . . Nam, eo ipso quod homines in corpus unius civitatis vel reipublicæ congregantur, sine interventu alicujus creatæ voluntatis resultat in illa communitate talis potestas, cum tanta necessitate ut non possit per voluntatem humanam impediri: signum proinde est esse immediate a Deo. . . . Atque hinc etiam evidens est potestatem hanc præcise spectatam, ut est ab auctore naturæ quasi per naturalem consecutionem, non esse in una persona, neque in aliqua peculiari communitate sive optimatum sive quorumcunque ex populo, quia ex natura rei solum est hæc potestas in communitate quatenus ad illius conservationem necessaria est. . . . Id est, non est immediate in una certa persona, v.g.