The Essence of Christianity
p. 290
(Stromata, l. vii. ed. Wirceb. 1779). "Christianos autem haec universa docent, providentiam esse, maxime vero divinissimum et propter excellentiam amoris erga homines incredibilissimum providentiae opus, dei incarnatio, quae propter nos facta est."—Gregorii Nysseni (Philosophiae, l. viii. de Provid. c. i. 1512. B. Rhenanus. Jo. Cono interp.) "Venit siquidem universitatis creator et Dominus : venit ad homines, venit propter homines, venit homo."—Divus Bernardus Clarev. (de Adventu Domini, Basil, 1552). "Videte, Fratres, quantum se humiliavit propter homines Deus.....Unde non se ipse homo despiciat, propter quem utique ista subire dignatus est Deus."—Augustinus (Sermones ad pop. S. 371, c. 3). "O homo propter quem Deus factus est homo, aliquid magnum te credere debes." S. 380, c. 2). "Quis de se desperet pro quo tam humilis esse voluit Filius Dei?" Id. (de Agone Chr. c. 11). "Quis potest odire hominem cujus naturam et similitudinem videt in humanitate Dei? Revera qui odit illum, odit Deum."—(Manuale, c. 26. Among the spurious writings of Augustine.) "Plus nos amat Deus quam filium pater.....Propter nos filio non pepereit. Et quid plus addo? et hoc filio justo et hoc filio unigenito et hoc filio Deo. Et quid dici amplius potest? et hoc pro nobis, i.e. pro malis, etc."—Salvianus (de gubernatione Dei. Rittershusius, 1611, pp. 126, 127). "Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei filius.....dignatus nostrum inire consortium mala nostra moriendo perferret."—Petrus Lomb. (lib. iii. dist. 20, c. 1). "Attamen si illa quae miseriam nescit, misericordia non praecessisset, ad hanc cujus mater est miseria, non accessisset."—D. Bernardus (Tract. de XII. gradibus hum. et sup.). "Ecce omnia tua sunt, quae habeo et unde tibi servio. Verum tamen vice versa tu magis mihi servis, quam ego tibi. Ecce coelum et terra quae in ministerium hominis creasti, praesto sunt et faciunt quotidie quaecunque mandasti. Et hoc parum est : quin etiam Angelos in ministerium hominis ordinasti. Transcendit autem omnia, quia tu ipse homini servire dignatus es et te ipsum daturum ei promisisti."—Thomas a Kempis (de Imit. l. iii. c. 10). "Ego omnipotens et altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo me homini propter te humiliter subjeci.....Pepereit tibi oculus meus, quia pretiosa fuit anima tua in conspectu meo" (ibid. c. 13). "Fili ego descendi de coelo pro salute tua, suscepi tuas miserias, non necessitate, sed charitate trahente" (ibid. c. 18). "Si consilium rei tantae spectamus, quod totum pertinet, ut s. litterae demonstrant, ad salutem generis humani, quid potest esse dignius Deo, quam illa tanta hujus salutis cura, et ut ita dicamus, tantus in ea re sumptus?.....Itaque Jesus Christus ipse cum omnibus Apostolis.....in hoc mysterio Filii Dei iv capi favepsteros angelis hominibusque patefactam esse dicunt magnitudinem sapientis bonitatis divinae."—J. A. Ernesti (Dignit. et verit. inc. Filii Dei asserta. Opusc. Theol. Lipsiae, 1773, pp. 404, 405. How feeble, how spiritless compared with the expressions of the ancient faith!) "Propter me Christus suscepit meas infirmitates, mei corporis subiit passiones, pro me peccatum h. e. pro omni homine, pro me maledictum factus est, etc. Ille flevit, ne tu homo diu fleres. Ille injurias passus est, ne tu injuriam