The Parables of The Gospel
p. 282
Omne regnum divisum contra se desolabitur,
et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
26. Et si satanas satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?
27. Et si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
28. Si autem ego in Spiritu Dei eiicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
30. Qui non est mecum, contra me est, et qui non congregat mecum, spargit.
43. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
24. Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
25. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
26. Et si satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est et non poterit stare, sed finem habet.
27. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet.
Omne regnum in seipsum divisum desolabitur et domus supra domum cadet.
18. Si autem et satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? quia dicitis, in Beelzebub me eiicere daemonia.
19. Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
20. Porro si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
21. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet.
22. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
23. Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit.
24. Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem; et non in-