The Parables of The Gospel

by Leopold Fonck

p. 322

opera nostra. Mercenarius enim sine opere non potest esse. Opera autem nostra sunt opera iustitiae: non ut agros nostros colamus et vineas, non ut divitias acquiramus et congregemus honores, sed ut proximis prosimus. Et quamvis haec sine peccato facere possumus, tamen non sunt opera nostra, sed diaria nostra. Sicut ergo nemo ideo sic conducit mercenarium, ut hoc solum faciat, quod manducet, sic et nos non ideo vocati sumus a Christo, ut haec sola operemur, quae ad nostrum pertinent usum, sed ad gloriam Dei. . . . Videamus, qui sunt otiosi. Non peccatores: illi enim mortui dicuntur, non otiosi. . . . Quis est ergo otiosus? Qui opus Dei non operatur. Puta, si alienas res tollis, non es otiosus, sed mortuus. Si autem aliena quidem non tollis, tamen nec de tuis rebus impotentibus das, tunc otiosus es. Nam quia aliena non tollis, non quidem peccas, tamen nec iustitiam nec misericordiam operaris. Vis non esse otiosus? Nec aliena tollas, et de tuis des, et operatus es in vinea Domini et coluisti misericordiae vitem” (M., P. G. 56, 817 et seq.).

St. Hilary explains the individual features of the simile as follows: “Patremfamilias hunc Dominum nostrum Jesum Christum existimari necesse est, qui totius humani generis curam habens, omni tempore universos ad culturam legis vocaverit. Vineam vero legis ipsius opus et obedientiam, denarium autem obedientiae ipsius praemium significari intellegimus. . . . Forum autem pro saeculo accipi res ipsa admonet, aequabiliter turbis hominum, calumniarum iniuriarumque contentionibus et diversorum negotiorum difficultatibus semper tumultuosum.” The five times of hiring he explains as the various ages of the world. As to the wages, he then adds: “Merces quidem ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fidei iustificatione donavit” (M. 9, 1029 et seq.).

St. Augustine makes the following application: “Sed attendite et intellegite, fratres mei, ne ideo quisque differat venire ad vineam, quia securus est, quoniam, quandocumque venerit, ipsum denarium accepturus est. Securus est quidem, quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non iubetur. Numquid enim et illi, qui sunt ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret, quos invenit hora tertia, et conduxit, verbi gratia dixerunt illi: Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos invenit hora sexta, dixerunt: Non imus nisi hora nona? aut quos nona invenit, dixerunt: Non imus nisi undecima? Omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit et quid facturus sit, penes ipsum consilium est. Tu quando vocaris, veni. Merces enim cunctis aequalis promittitur, sed de ipsa hora operandi magna quaestio est. Si enim illi, verbi gratia, qui vocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi iuveniles anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet, si dicerent illi iuvenes vocati: