The Parables of The Gospel

by Leopold Fonck

p. 338

milias, qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.

34. Cum autem tempus fructum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.

35. Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

36. Iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter.

37. Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur filium meum.

38. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est heres; venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.

39. Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.

homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.

2. Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.

3. Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum.

4. Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.

5. Et rursum alium misit; et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.

6. Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.

7. Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas.

8. Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.

plantavit vineam et locavit eam colonis; et ipse peregre fuit multis temporibus.

10. Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi.

Qui caesum dimiserunt eum inanem.

11. Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.

12. Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.

13. Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan cum hunc viderint, verebuntur.

14. Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est heres; occidamus illum, ut nostra fiat hereditas.

15. Et eiectum illum extra vineam occiderunt.