The Parables of The Gospel
p. 421
Domine, dimitte illam et hoc anno: id est, tempore isto sub gratia parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem minus, venies et amputabis eam. Venies: quando? In iudicio venies, quando venturus es iudicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Quid est autem fossa? quid est circumfodere, nisi humilitatem et paenitentiam docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris in bono intellege. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris dolores sunt peccatoris. Qui agunt paenitentiam, in sordibus agunt: si tamen intellegant et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite paenitentiam; appropinquavit enim regnum caelorum” (M. 38, 639).
St. Peter Chrysologus, like most other expounders, rightly understands the parable as applying primarily to the Jewish Synagogue. He begins his sermon, however, with the following application of it to all mankind: “Rogo, quid tam planum, quid tam lucidum, quid tam commune, quid rusticis sic vernaculum, quid proprium sic peritis, quam propositae similitudinis forma? Quae de generali usu veniens omnes et verbo instruit et convertit exemplo. Infructuosa arbor intricat cespitem, necat spatia, exhaurit terrae vires, cultorem conficit damno, afficit taedio possidentem: ac sic excidere istam lucrum est, est istam commodum non habere. Sic homo utique, qui naturae donum, munus animae, rationis beneficium, excellentiam sensus, iudicium mentis, artis industriam, culturae bonum per steriles atque inopes actus evertit, occupat, mergit, auctori fructum, cultori gratiam negat: sicut arbor e terra, sic iste e vita meretur excidi. Et sicut infecunda arbor, si fuerit in vinea, dum fundit mortiferam subiectis viribus umbram, inimica non sibi soli, sed etiam palmitibus fit fecundis, ita homo deses, ignavus, si praesit populis, non sibi soli fit noxius, sed multis, dum sequentes se suo vitiat et perdit exemplo” (Sermo 106. M. 52, 495).
St. Gregory the Great exhorts similarly in his thirty-first homily on the Gospels: “Sed cum magno iam timore audiendum est, quod cultori vineae de infructuosa arbore dicitur: Succide illam; ut quid etiam terram occupat? Unusquisque iuxta modum suum, in quantum locum vitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat, quia in eo loco, in quo ipse est, et aliis operandi occasionem negat. Sed in hoc saeculo potens quilibet, si fructum non habet operationis bonae, etiam impedimentum praestat ceteris, quia quicumque sub ipso sunt, exemplo pravitatis illius quasi umbra perversitatis eius premuntur. Stat desuper arbor infructuosa et subtus terra sterilis iacet. Infructuosae arboris desuper umbra densatur et solis radius ad terram descendere nequaquam permittitur, quia dum subiecti quilibet patroni perversi perversa exempla conspiciunt, ipsi