The Parables of The Gospel
p. 472
cum stultis loqui dedignatur. Aliquis vestrum forte dicat: Et quomodo Deus cum stulto locutus est? O fratres mei, cum quantis stultis hic loquitur, quando Evangelium recitatur? Quando lectum est, qui audiunt et non faciunt, stulti non sunt? Quid ergo ait Dominus? Quia ille sibi iterum in inveniendo consilium sapiens videbatur, Stulte, inquit, Stulte, qui tibi sapiens videris; Stulte, qui dixisti animae tuae: Habes multa bona reposita in annos plurimos, hodie repetitur a te anima tua. Cui dixisti: Habes multa bona, hodie repetitur et nullum habet bonum. Contemnat haec bona et sit ipsa bona, ut quando repetitur, exeat secura. Quid enim iniquius est homine, qui multa bona habere vult et bonus ipse esse non vult? Indignus es, qui habeas, qui non vis esse, quod vis habere. Numquid enim vis habere villam malam? Non utique, sed bonam. Numquid uxorem malam? Non, sed bonam. Numquid denique casulam malam? Numquid vel caligam malam? Quare animam solam malam?" etc. (Sermo 107 n. 5 et seq. M. 38, 629 et seq.).
St. Peter Chrysologus repeats the same lesson: "Quotiens dives iste venit in medium, quem tot saeculis, orbe toto, die omni clamor divinae vocis accusat, totiens divitiarum fallax fugatur illecebra, totiens cupiditatum furens flamma restinguitur, avaritiae totiens rabies vesana mitigatur . . . Miserum, quem ubertas sterilem, abundantia anxium, inhumanum copia, divitiae fecere mendicum. Humanus ager inhumanum dominum sustinebat, et quod terra fundebat largiter, concludebat et congregabat anguste, ut esset alienorum custos, qui esse suorum noluit prorogator, ingratus Deo, sibi nequam, hostis pauperum, divitum nota, carcer naturae . . . Vigila ergo, dives, in opere bono, in malo dormi, ut non sit manus tua pauperi vacua, ut tibi plena sit semper. Quia dives, quantum largiter profundit, tantum largiter redundat in rebus. Esto ergo dives in misericordia, si semper vis esse dives, et tunc erunt horrea tua maiora, tunc plena, si non fuerint largitate vacua, cupiditate inclusa" (Sermo 104. M. 52, 490-2).
In addition to these exhortations on the right use of wealth, the Fathers of the Church also took occasion from the parable to remind us of the danger of sudden death and to point out that Christ has taught us to petition for our daily bread. Cf. Tertullian, De orat. c. 6; Adv. Marc. IV, 28 (Corp. Script. Eccl. Lat. 20, 1, 185; M. 2, 432 B); S. Cyprian, De Domin. orat. c. 20 (Corp. Script. Eccl. Lat. 3, 1, 282); S. Greg. M., Moral. XIV, n. 19; XV, n. 26; XXV, n. 3 (M. 75, 1049 et seq. 1094 et seq.; 76, 320 et seq.); S. Isidorus Hisp., Alleg. Script. S. n. 210 (M. 83, 125 A); S. Beda Ven., Expos. in Lc. 12, 16-21 (M. 92, 491 et seq.); Herveus Burdig., Comm. in Is. 5, 9 (M. 181, 76 C); Ps.-Fulgent. Rusp., Appendix Sermo 64 (M. 65, 935 et seq.); S. Cyrillus Alex., Theophylactus, Euthymius, Comment. in Lc. 12, 16-21 (M. 72, 733-7; 123, 885-9; 129, 984 et seq.).