The Parables of The Gospel
p. 549
The author of the work De Vocatione omnium Gentium, wrongly ascribed to St. Prosper of Aquitaine, uses the parable as a proof for the doctrine of merit and of grace: "Datur ergo unicuique sine merito, unde tendat ad meritum, et datur ante ullum laborem, unde quisque mercedem accipiat secundum suum laborem. Quod ita esse etiam ex doctrina evangelicae veritatis agnoscitur, ubi per comparationem dicitur, quod homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis substantiam suam et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, id est secundum propriam et naturalem possibilitatem, non autem secundum proprium meritum," etc. (II, 8. M. 51, 692).
The Breviary has rendered the beginning of the homily of St. Gregory the Great sufficiently well-known. The Saint concludes it with a practical explanation of the different number of the talents: "Nullus namque est, qui veraciter dicat: Talentum minime accepi, non est, unde rationes ponere cogar. Talenti enim nomine cuilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, quod vel minimum accepit. Alius namque accepit intellegentiam, praedicationis ministerium debet ex talento. Alius terrenam substantiam accepit, erogationem talenti debet ex rebus. Alius nec internorum intellegentiam nec rerum affluentiam accepit, sed tamen didicit artem, qua pascitur; ipsa ars ei in talenti acceptione reputatur. Alius nihil horum assecutus est, sed tamen fortasse familiaritatis locum apud divitem meruit; talentum profecto familiaritatis accepit: si ergo nihil ei pro indigentibus loquitur, pro talenti retentione damnatur. Habens ergo intellectum curet omnino, ne taceat; habens rerum affluentiam vigilet, ne a misericordiae largitate torpescat; habens artem, qua regitur, magnopere studeat, ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum apud divitem damnationem pro retento talento timeat, si cum valet, non apud eum pro pauperibus intercedit. Tantum quippe ab unoquoque nostrum venturus iudex exiget, quantum dedit. Ut ergo de talenti sui rationibus redeunte Domino quisque securus sit, cum tremore penset quotidie, quid accepit. Ecce namque iam iuxta est, ut ille, qui peregre profectus est, redeat . . . Consideremus ergo, quae accepimus, atque in eorum erogatione vigilemus. Nulla nos a spiritali opere terrena cura impediat, ne si in terra talentum absconditur, talenti dominus ad iracundiam provocetur. Piger etenim servus, cum iam culpas iudex examinat, talentum de terra levat, quia sunt plerique, qui tunc se a terrenis desideriis vel operibus subtrahunt, quando iam per animadversionem iudicis ad aeternum supplicium trahuntur. Ante ergo de talenti nostri ponenda ratione vigilemus, ut cum iam iudex ad feriendum imminet, lucrum nos, quod fecimus, excuset. Quod praestet nobis Deus" (Hom. 9 n. 7. M. 76, 1109).
Cf. S. Isidorus Hisp., Alleg. Script. S. n. 199-202 (M. 83, 124);