Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 108

specimen, taken from the office for the vigil of the Epiphany, will give an idea of the combination referred to :—

Miraculorum primordia quae dominus noster Jesus Christus proferre in adsumptae carnis novitate dignatus est, Fratres karissimi, debita exultatione veneremur ; quia dum se Deum intra humana viscera proferebat, jam de salutis nostrae absolutione tractabat. Homo est utique invitatus ad nuptias ; et quod in nuptiis protulit Deum probavit. Cujus praeconia nec inter ipsa quidem virtutum possumus rudimenta depromere ; sed dum tantarum rerum stupescimus gloriam, temeritatem proferendae laudis ingredimur. Humili ergo oratione poscamus ut per ipsum ad vitam aeternam nobis tribuatur ingressus, cujus nativitatis lumine orbis inlustratus est universus. Quod ipse praestare dignetur qui in trinitate perfecta vivit et regnat in saecula saeculorum.

COLLECTIO SEQUITUR.

Omnipotens et misericors Deus, plebi tuae suppliciter exoranti pia benignitate responde, quam cernis in hoc die fideli devotione gaudere, quo dominus ac Deus noster vera humilitate suscepta sic servilem formam misericorditer ostendit in saeculo ut divinam potentiam suam mirabiliter monstraret in caelo. Qui enim pro nobis puer parvulus fuit, ipse ad se magos officio stellae praecuntis adduxit. Obsecramus itaque, Domine, clementiam tuam, ut sicut illis dedisti Christum tuum verum Deum in vera carne cognoscere, sic omnes fideles tuos quos materno sinu sancta gestat Ecclesia in praesenti tempore protegas invictae virtutis auxilio et in futuro facias regni caelestis adipisci munera sempiterna. Per ipsum dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum beatus vivit, etc.

In the Roman Liturgy few formularies of this kind have been preserved. Enough of them, however, exist to enable us to reconstruct the ancient use. I append, as an instance, the following, taken from the solemn prayers of Good Friday.

Missale Gothicum. Muratori, Lit. Romana Vetus, vol. ii. p. 536.

The printed edition has temeritatis.

In the printed edition, auxilium.

In the printed edition, munere sempiterno.

Gelasian Sacrament. Muratori, Lit. Rom. Vet., vol. i. p. 560.