Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 207
PRAEFATIO MISSAE.
Sacrosanctum beatae Nativitatis diem, in quo, nascente Domino, virginalis uteri arcana laxata sunt, incorruptorumque genitalium pondus saeculi levamen effusum est, sicut exoptavimus votis ita veneremur et gaudiis. Hic namque ortus die splendidior, luce coruscantior est. In hoc omnipotentem Deum qui terrenam fragilemque materiam causa nostrae redemptionis adsumpsit, Fratres dilectissimi, supplices deprecemur, uti nos, quos ortu corporis visitavit, societate conversationis edocuit, praecepto praedicationis instituit, degustatione mortis redemit, participatione mortis amplexus est, divini Spiritus infusione ditavit, sub perpetua devotione custodiat; et in his beati famulatus studiis permanere concedat qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum.
COLLECTIO SEQUITUR.
Deus, qui dives es in misericordia, qua mortuos nos peccatis convivificasti Christo filio tuo, ut formam servi acciperet qui omnia formavit, ut qui erat in deitate generaretur in carne, ut involveretur in pannis qui adorabatur in stellis, ut jaceret in praesepio qui regnabat in caelo; invocantibus nobis aurem majestatis tuae propitiatus adcommoda, donans hoc per ineffabilem tuae misericordiae caritatem, ut qui exultavimus de nativitate Filii tui, qui vel ex virgine natus vel ex Spiritu sancto regeneratus est, pareamus praeceptis ejus quibus nos edocuit ad salutem. Praesta, per dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum, etc.
In the Ambrosian and Mozarabic liturgies these formularies are preceded by a salutation. St. Isidore gives them as the two first prayers of the Mass. They form, in fact, only one prayer, and that not the first; but St.
It was at this point that the Kiss of Peace occurred formerly in the Milanese use. The deacon gave the signal for it by the words, Pacem habete! He then added: Erigite vos ad orationem! to which the response, Ad te Domine, was given. Cf. the Ζοὶ Κόριε, a frequent response in the Greek liturgies. At the present day the words Erigite vos ad orationem are omitted from the liturgical books, and the response Ad te Domine has no longer, consequently, its natural sense.