Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 307
inter quae hujus pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur, quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso, in similitudinem futuri muneris columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio vultus nostros jucundos efficiat et serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandata dedisti ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem hujus unguenti constitueret sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor cum Filius tuus dominus noster Jesus Christus lavari a Johanne undis Jordanicis exegisset, et Spiritu sancto in columbae similitudine desuper misso Unigenitum tuum in quo tibi optime complacuisse testimonio subsequentis vocis ostenderes, hoc illud esse manifestissime comprobares, quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Jesum Christum Filium tuum dominum nostrum, ut hujus creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et in sancti Spiritus immiscere virtutem per potentiam Christi tui; a cujus sancto nomine chrisma nomen accepit, unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas et martyres tuos; ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis, eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes.
The ampulla containing the pure oil was then presented to the Pope, and consecrated with the same ceremony. It was breathed upon and signed with the cross in the manner followed in the case of the holy chrism, but the blessing was recited in an ordinary tone of voice. The text is as follows:—
Deus incrementorum et profectuum spiritalium munerator, qui virtute sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas; te oramus, Domine, ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis; ut si quae illis adversantium spirituum inhaesere reliquiae, ad tactum sanctificati olei hujus abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus, nulla refugis virtutibus sit facultas; nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur; sed venientibus ad fidem servis tuis et sancti Spiritus operatione mundandis sit unctionis hujus praeparatio utilis ad salutem