Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 360
Invitatory —
Oremus, dilectissimi nobis, ut his viris ad utilitatem Ecclesiae provehendis benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem.
Litany.
Prayer—
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et inclinato super hos famulos tuos cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eos effunde virtutem.
Eucharistic Prayer—
Vere dignum. . . . Deus honorum omnium, Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus; Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu, inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra jussisti; ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati, cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam aenigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non jam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum. Quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant. Et idcirco his famulis tuis quos ad summi sacerdotii ministerium delegisti, hanc quaesumus, Domine, gratiam largiaris, ut quidquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multimodi operis varietate signabant, hoc in horum moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdotibus tuis mysterii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructos caelestis unguenti fluore sanctifica. Hoc, Domine, copiose in eorum caput influat, hoc in oris subjecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui Spiritus virtus et interiora horum repleat et exteriora circumtegat. Abundet in his
This and the following formulary are common to the three sacramentaries.
In the Gelasian only. I correct providendis into provehendis.