Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 374

Deum totius sanctificationis ac pietatis auctorem, qui placationem suam et sacrificia et sacra constituit, Fratres dilectissimi, deprecemur, uti hunc famulum suum quem exaltare in Ecclesia et seniorum cathedrae, concordibus sua inspiratione judiciis et effusis super plebem suam votis fidelibus ac vocum testimoniis, voluit imponi, conlocans eum cum principibus populi sui; ad eorum nunc precem universam eundem summo sacerdotio debita honoris plenitudine, charismatum gratia sanctificationum ubertate, ac praecipue humilitatis virtute locupletet: ut rector potius non extollatur, sed in omnibus se quantum est major humilians, sit in ipsis quasi unus ex illis; omnia judicia Domini nostri non pro se tantum sed et pro omni populo qui sollicitudini suae creditur contremiscens. Ut qui meminerit de speculatorum manibus omnium animas requirendas, pro omnium salute pervigilet, pastorali erga creditas sibi oves Domini diligentia ejus semper se flagrantissimum adprobans mandatorum. Ut igitur praefuturus omnibus, electus ex omnibus, universis sacris sacrandisque idoneus fiat, sub hac, quae est homini per hominem postrema benedictio, consummata atque perfecta, suae consecrationis, nostrae subplicationis, adtentissimis concordissimisque omnium precibus adjuvemur; omnium pro ipso oratio incumbat, cui exorandi pro omnibus pondus imponitur. Impetret ei affectus totius Ecclesiae virtutem, pietatem, sanctificationem, et caeteras summi sacerdotii sacras dotes universae Ecclesiae profuturas, Domino Deo nostro, qui sacrorum munerum profluus fons est, qui dat omnibus adfluenter, quod sacerdoti pio affectu poscitur, ad exundandam in omnibus sanctificationem suorum omnium, promptissime ac plenissime conferente.

Then followed the consecrating prayer. The Missale Francorum and the Gelasian Sacramentary agree in giving here the Roman text Deus honorum omnium, but with a long additional passage, which is wanting in the

This passage is very corrupt in the Miss. Fr., which reads: pastorali erga creditas sibi oves Domini diligentiae ejus semper se flagrantissimum adprobans. Te delictorum adigitur praefuturus, ex omnibus electus, ex omnibus universis. . . .

This formulary, which is also incompatible with Roman usage, did not find its way into the Pontifical, which has here the formulary given above, at p. 360. Construe: Domino . . . conferente, ad exundandam . . . quod poscitur sacerdoti (consecrando).