Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 431
Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus pro famula tua illa, quaesumus, Domine, placatus aspicias; pro qua majestatem tuam supplices exoramus, ut sicut eam ad aetatem nuptiis congruentem pervenire tribuisti, sic consortio maritali tuo munere copulatam desiderata sobole gaudere perficias, atque ad optatam seriem cum suo conjuge provehas benignus annorum.
The nuptial benediction takes place after the Pater noster, before the fraction of the consecrated bread. A veil is held over the bride and bridegroom, and the officiating minister recites, first a simple prayer, then one of Eucharistic character.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis quibus propagationem humani generis ordinasti benignus assiste; ut quod te auctore jungitur te auxiliante servetur.
Vere dignum. . . . Pater, mundi conditor, nascentium genitor, multiplicandae originis institutor; qui Adae comitem tuis manibus addidisti, cujus ex ossibus ossa crescentia parem formam admirabili diversitate signarent. Hinc ad totius multitudinis incrementum conjugalis thori jussa consortia, quo totum inter se saeculum colligarent, humani generis foedera nexuerunt. Sic enim tibi placitum necessario; ut quia longe esset infirmius quod homini simile quam quod tibi deo feceras, additus fortiori sexus infirmior unum efficeret ex duobus, et pari pignore soboles mixta manaret, dum per ordinem flueret digesta posteritas, ac priores ventura sequerentur, nec ullum sibi finem in tam brevi termino quamvis essent caduca proponerent. Ad haec igitur venturae hujus famulae tuae, Pater, rudimenta sanctifica, ut bono et prospero sociata consortio legis aeternae jura custodiat. Memineritque se, Domine, non tantum ad licentiam conjugalem sed ad observantiam Dei sanctorumque pignorum custodiae delegatam. Fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat feminarum. Sit amabilis ut Rachel viro, sapiens ut Rebecca, longaeva et fidelis ut Sarra. Nihil ex hac subcisivus ille auctor praevaricationis usurpet; nixa fidei mandatisque permaneat; muniat infirmitatem suam robore disciplinae; uni thoro juncta contactus vitet illicitos. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis caelestibus erudita. Sit fecunda in sobole, sit probata et innocens, et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniat.
Leonian Sacramentary, Muratori, vol. i. p. 446.
Leonian and Gelasian Sacramentaries, ll. cc.