Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 440

facienda est ut purgetur et curatio (?) vetustatis. Quamvis enim a divitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis vacet, nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum et copiosior per gratiam adsumptio renascentium. Augemur regenerandis, crescimus reversis; lavant aquae, lavant lacrymae; inde gaudium de adsumptione vocatorum, hinc laetitia de absolutione paenitentium. Inde est quod supplex tuus, postea quam in varias formas criminum neglectu mandatorum caelestium et morum probabilium transgressione cecidit, humiliatus atque prostratus prophetica ad Deum voce clamat, dicens: Peccavi, impie egi, iniquitatem feci, miserere mei Domine, evangelicam vocem non frustratoria aure capiens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Manducavit, sicut scriptum est, panem doloris; lacrymis stratum rigavit; cor suum luctu, corpus adflixit jejuniis, ut animae suae reciperet quam perdiderat sanitatem. Unicum itaque est paenitentiae suffragium, quod et singulis prodest et omnibus in commune succurrit. Hic ergo dum ad paenitudinis actionem tantis excitatur exemplis, sub conspectu ingemiscentis ecclesiae, venerabilis Pontifex, protestatur et dicit: Iniquitates meas ego agnosco et delictum meum contra me est semper. Averte faciem tuam a peccatis meis, Domine, et omnes iniquitates meas dele. Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me. Quo ita supplicante et misericordiam Dei adflicto corde poscente, redintegra in eo, apostolice Pontifex, quicquid diabolo scindente corruptum est; et orationum tuarum patrocinantibus meritis, per divinae reconciliationis gratiam fac hominem proximum Deo; ut qui antea in suis perversitatibus displicebat, nunc jam placere se Domino in regione vivorum devicto mortis suae auctore gratuletur.

The Pope then admonishes the penitent, either in person or through a priest, and after that recites a prayer, followed by another of Eucharistic character —

Adesto, Domine, supplicationibus nostris et me, qui etiam misericordia tua primus indigeo, clementer exaudi; ut quem non electione

Here the Sacramentary adds cum, which has no sense.

Post hoc admonetur ab episcopo sive alio sacerdote ut quod paenitendo diluit iterando non revocet. Inde vero has dicit orationes sacerdos super cum.

This part of the formulary is found among the supplements of the Gregorian Sacramentary (No. 99), the variants of which are noted on the next page.