Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 456

I.

In nomine Domini nostri Jesu Christi incipit ordo qualiter in sancta atque apostolica ecclesia Romana missa caelebratur, quam nos cum summo studio atque cum diligentia maxima curavimus, non grammatico sermone, sed aperte loquendo veritatem indicare, id est qualiter pontifex procedit in die sollemni cum honore magno; sicut investigatum est a sanctis patribus.

Primitus enim procedit omnis clerus ad ecclesiam vel omnis populus ubi missa caelebranda est, et ingreditur pontifex in sacrario et induit se vestimentis sacerdotalibus. Quando dalmaticas induit, et diaconi similiter induunt se, et subdiaconi involvunt se anagolagio circa collo et induunt se tonicas albas quales habent, sericas aut lineas. Et si pontifex dalmaticas non induerit, diaconi vel subdiaconi non se involvunt anagolagio, sed cum tonicis albis et planitis ambulant. Et interim dum pontifex sedit in sacrario in sede sua, custodit evangelium diaconus qui eum lecturus est, et postea tradit ad subdiaconum. Deinde portans eum subdiaconus per medium presbiterio, et non presumat sedere quisquam quando eum viderint pretereuntem; et pertransiens subdiaconus ponat eum super altare. Et interim stat quartus de scola ante pontificem et dicit ad subdiacono regionario : “Talis psallit responsorium et talis Alleluia.” Deinde dicit pontifex scolae: “Intrate.” Et renuntiat ad primum scole, et dicit: “Jubete.” Deinde venit subdiaconus suprascriptus ad auriculam pontificis et dicit secreto: “Talis legit, talis et talis psallit.”

(i) diaconus.

(ii) regionaria.