Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 463
et accipit eam presbiter de manu ipsius et facit crucem de sancta super fontem et ponit eam intro. Similiter et omnes presbiteri faciant quando confirmant populum et confirmat scola. Et dum viderit archidiaconus quod pauci sunt ad communicandum, annuit ut dicatur scola Gloria. Et repetunt subdiaconi Sicut erat in principio et repetit scola versum.
Deinde descendit pontifex a sede et vadit ante altare et revertuntur cereostata post ipsum. Et interim lavant sacerdotes vel diaconi manus suas et osculantur se per ordinem et subdiaconi in vicem ubi stant, similiter et scola in loco quo stat. Oracione expleta, dicit diaconus Ite missa est, non ipse qui legit evangelium, sed alius.
Deinde descendit pontifex ab altare et diaconi cum ipso, et subdiaconi ante eum cum thimiamasterium qui supra scriptus est, seu et cereostata ante eum ab acolitis portantes. Et transiens per medium praesbiterium, dicit subdiacono de scola: Jube, domne, benedicere. Et dat pontifex orationem, et respondetur Amen. Et cum exierit de presbiterio, iterum dicunt judices: Jube, domne, benedicere. Et data benedictione respondetur Amen. Et venientes acolithi ante pontifice cum coreostata, stant ante ostium usque dum ingreditur pontifex sacrarium, et extinguunt cerea.
Et spoliat se pontifex et recipiunt vestimenta a subdiaconibus, et ipsi tradunt eas ad cubicularios. Et diaconi spoliant se foras secretario, et accipiunt vestimenta ipsorum acholiti. Et dum sedet pontifex, venit mansionarius prior de ecclesia cum bacea argentea cum pastillos, et si non fuerit argentea, cum catino, stat ante pontificem; et veniunt per ordinem diaconi, deinde primicerius et secundicereus, sed et vicaedominus vel subdiaconi et accipiunt pastillos de manu pontificis. Deinde miscitur pontifici et ceteros suprascriptos. Omnia expleta, dat pontifex oracionem et egrediuntur de secrario.
Et hoc quod obmisimus ad memoriam reducimus, id est quod si pontifex non processerit, diaconi sic procedant sicut superius
(i) versum ū.
(ii) se quicae dominus.
(iii) subdiaconus.