Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 483

et incipit legere lectionem Oseae prophetae. Post cujus descensum ascendit cantor et canit gr(aduale) Domine audivi cum versibus suis. Et iterum ascendit subdiaconus et legit aliam lectionem Deuteronomii; post quem cantor ascendens incipit tractum Qui habitat. Quo completo vadit diaconus discalceatus cum evangelio, et cum eo duo subdiaconi, et legit passionem Domini secundum Johannem. Et cum completa fuerit, dicit domnus apostolicus orationem Oremus pro ecclesia sancta Dei, et dicit archidiaconus Flectamus genua, et postea dicit Levate, et reliqua omnia in ordine suo. Et ad finem tantum dicit Dominus vobiscum et respondent Et cum spiritu tuo. Et procedent iterum ad Lateranis psallendo Beati immaculati. Attamen apostolicus ibi non communicat nec diaconi; qui vero communicare voluerit, communicat de cæpsis de sacrificio quod V. feria servatum est. Et qui noluerit ibi communicare vadit per alias ecclesias Romae seu per titulos et communicat.

Sabbato sancto, hora qua(si) VII., ingreditur clerus in aecclesiam; nam domnus apostolicus non. Evadunt ad secretarium, diaconi scilicet et subdiaconi in planetis, et accendunt duo regionarii per unumquemque faculas de ipso lumine quod de VI. feria abscunditum est et veniunt ad altare. Diaconi stant ad sedem et episcopi sedent in choro. Et ascendit lector in ambonem et legit lectionem grecam. Sequitur In principio et orationes et Flectamus genua et tractus. Et dum hoc completum fuerit, descendent ad fontes et dicit schola cantorum laetania III. vicibus, Christe audi nos et reliqua. Postea benedicit domnus papa fontem, et dum venit in eo loco ubi dicit Descendat in hanc plenitudinem, deponent faculas regionarii qui illas tenent in fontes. Et dum complet, sparget de aqua super populum et sic initiat baptizare. Et post quam baptizat IIII. vel V. infantes, exiet foras et baptizant presbiteri et duo diaconi et ille postea consignat et chrismat. Postea facit clerus et letanias II. et interea intrant ad missam jam sero, et dicit Gloria in excelsis Deo et All(eluia), Confitemini

(i) Tractatum cod.

(ii) Cf. Amalarius, De Off., i. 15.