Christian worship
by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922
p. 488
circumit ecclesiam ab hostio in partem aquilonarem prima vice usque iterum ad idem hostium; et cum illic perventum fuerit pulsat hostium tribus vicibus, dicendo: Tollite portas, principes, vestras et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Ille deintus respondens dicat: Quis est iste rex gloriae? Iterum circumienda est ecclesia secunda vice sicut prius, cum eadem antiphona et eodem psalmo, usquedum perveniatur ad hostium, atque iterum pulsetur sicut prius eisdem verbis et idem respondente deintus latente. Tunc tertio iterum circumienda est eodem modo cum eodem cantu usque iterum ad hostium. Tunc dicenti pontifici et pulsanti respondum est ei sicut prius: Quis est iste rex gloriae? Pontifex respondeat: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae.
Tunc aperientur hostia et canenda est antiphona Ambulate sancti Dei, ingredimini in domum Domini, cum psalmo Laetatus sum in his quae dictu sunt mihi et cetera. Et ille qui prius fuerat intus quasi fugiens egrediatur ad illud hostium foras, iterum ingressurus per primum hostium vestitus vestimentis ecclesiasticis.
Dum ingreditur pontifex ecclesiam dicit orationem
Domum tuam Domine clementer . . .
Illa finita incipit iterum ab hostio ad partem aquilonarem ab intus aspargere aquam, antiphonam canente Beati qui habitant in domo tua, Domine, cum psalmo Quam dilecta tabernacula tua, Domine, usquedum prius circumeundo sicut a fori pervenerit ad hostium, et dicit orationem
Deus qui in omni loco . . .
Et sic iterum circumienda est cum supradicta antiphona et eodem psalmo usque ad idem hostium et dicenda es oratio
Deus qui loca nomini tuo . . .
Et cum tertio lustrata fuerit ab intus sicut primo et secundo dicenda est oratio
Deus qui sacrandorum . . .
Tunc iterum incipiet clerus laetaniam positis reliquiis extra velum quod extensum est inter aedem et altare. Quo canente ingreditur pontifex cum deputatis ministris intra velum et facit maldam de aqua sanctificata unde recludantur reliquiae