Christian worship

by Duchesne, L. (Louis), 1843-1922

p. 544

Qui nos ad noctem istam non tenebrarum sed luminis matrem perducere dignatus est, in qua exhorta est ab inferis in aeterna die resurrectio mortuorum. Solutis quippe nexibus et calcato mortis aculeo resurrexit a mortuis qui fuerat inter mortuos liber. Unde et nox ipsa sydereo pro accelesiarum ornatu cereorum splendore tamquam dies illuminata collucet, quia in eius matutino resurgente Christo mors occidit redemptorum et emersit vita credentium. Vere tu preciosus es opifex, formator es omnium, cui qualitas in agendi non fuerat officio, sed in sermonis imperio. Qui ornatum atque abitum mundi, nec ad ampliandum quasi inops potentiae, nec ad additandum quasi egenus gloriae condidisti. Totus ac plenus in te es, qui dum per virginea viscera mundo illaberis virginitatem etiam creaturae commendas.

Apes siquidem dum ore concipiunt, ore parturiunt, casto corpore non foedo desiderio copulantur; denique virginitatem servantes posteritatem generant, sobole gaudent; matres dicuntur, intactae perdurant; filios generant et viros non norunt. Flore utuntur coniuge, flore funguntur genere, flore domos instruunt, flore divitias conveunt, flore ceram conficiunt. O ammirandus apium fervor ad commune opus! Pacifica turba concurrunt et operantibus plurimis una augetur substantia. O invisibile artificium! Primo culmina pro fundamentis aedificant, et tam ponderosam mellis sarcinam pendentibus domiciliis imponere non verentur. O virginitatis insignia, quae non possessori damna sed sibi lucra convectant. Auferunt quidem praedam et cum praeda minime tollunt peccatum. Spoliant quidem florum cutem et morsum non annotant cicatricem.

Sed inter haec quae dinumeravimus huius cerei gratiam praedicemus, cuius odor suavis est et flamma ylaris; non tetro odore arvina desudat sed iocundissima suavitate, qui peregrinis non inficitur pigmentis sed illuminatur Spiritu Sancto. Qui ut accensus proprias corporis compages depascit, ita coagulatas lacrimas in rivulos fundit guttarum. Quique semiusta membra ambroseo sanguine flavea vena distollit abitum vivit ignis humorem.

(i) intacte cod.

(ii) damno cod.

(iii) a ruina cod.

The text here is corrupt and unintelligible.