Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 91

titudines suas diligenter scrutari ut detegat, quantum fieri possit, signum aliquod vel criterium inconcussum quo mediante certo discerni queat certitudo vere objectiva ab ea quae apparenter tantum est objectiva. Jamvero in hac peragenda inquisitione consistit problema criteriologicum.

NOTA : Fatendum est magnos scholasticos de modo et mensura objectivitatis certitudinum nostrarum potius quam de ejus realitate sollicitos fuisse. Quod mirum non est, cum primis medii aevi temporibus firmissima esset omnium fiducia in valorem cognitionis humanae (1). Hanc vero fiduciam paulatim labefactatam esse inde praesertim a tempore renascentis Antiquitatis historice constat. Quare hodie vitari problema nequit.

Corollarium. — Ergo ii non sunt audiendi qui problema criticum ab inquisitione philosophica removendum censeant, eo quod infaustos exitus habuerit et adhuc habeat. Negant nimirum quidam philosophiae munus esse quaslibet certitudines spontaneas scrutari; quae majoris momenti sunt (ita illi) eas poterit declarare et illustrare, sed nefas est earum fundamenta perquirere. Inter hujusmodi certitudines, quas tangere non licet, primo loco veniunt valor facultatum, existentia Dei, animae immortalitas. Ita inter alios P. VENTURA (De methodo Philosophandi, Romae 1828) quem confutat P. PALMIERI, Inst. Phil., t. I, pp. VIII-IX.

Attamen aliquid ex horum virorum prudentia retinendum est : etenim cum periculum problematis — quod non in inquisitione ipsa, sed in inquisitione perperam instituta latet — sit res relativa, cavendum est omnino ne agitetur problema certitudinis sine necessitate, et praesertim coram

(1) « Le scepticisme se cache au moyen âge, et la raison en est simple, car douter c'est exercer, sous sa forme la plus radicale, le droit de penser librement. Le scepticisme renaît au XVI siècle avec la liberté. » J. SIMON, dans Amédée JACQUES, Jules SIMON, Émile SAISSET, Manuel de Philosophie (Hachette 1867), p. 195. — On ne peut douter que J. SIMON ait exercé en écrivant ces lignes le droit de penser librement. Il n'y a de pensée libre que celle qui n'est pas arrachée par l'évidence. Voir TH. III.