Criteriologia
p. 102
motiva adhaesionis spontaneae distincte perspexit eorumque valorem objectivum detexit.
Scholion : De certitudine « implicita. »
Quodsi requiritur reflexio ut possit certitudo justificari, dicendum videtur certitudines hominum, quoad magnam partem, sine justificatione manere, atque ideo inconsideratas esse. Hoc autem admitti nequit. Multi enim sunt gradus in reflexione ; plerique homines eam adhibent quae ad dijudicandam objectivitatem certitudinis spontaneae sufficit. Profecto ea reflexio non est scientifica et methodice instituta ; et proinde non ducit ad cognitionem explicitam et abstractam rationum affirmandi ; ducit autem ad earumdem cognitionem implicitam et concretam. Ea certitudo cujus motiva reflexe quidem sed reflexione vulgari tantum cognoscuntur a nonnullis « certitudo implicita » appellatur ( ).
Difficultates.
1. Reflexione non attingitur nisi id quod est in conscientia. A. in conscientia non invenitur nisi ⁊ Ego. — 2. Ipsa entitas actus repraesentativi non est diversa ab entitate ⁊ Ego. E. nullum « non Ego » detegi potest in conscientia. — 3. Quaeritur causa objecti in conscientia repraesentati, quatenus repraesentati. A. haec causa cognosci nequit nisi ratiocinio, sc. ope principii causalitatis. E. non sufficit reflexio. — 4. Caeterum reflexio habet et habuit miserandos fructus ; est enim fons omnium falsorum systematum quae nunc refelli debent. — 5. Ordo cognitionis spontaneae originem ducit a natura quae non deficit ; ordo cognitionis reflexae pendet ab homine qui in multis fallitur. E. non est exeundum ex ordine spontaneo. — 6. Quotidie contra philosophicam reflexionem confu-
1. Par exemple, par LEIBNIZ, NEWMAN, OLLÉ-LAPRUNE (voir La Certitude Morale, p. 249). Cf. A. de la BARRE, Certitudes scientifiques et certitudes philosophiques, p. 33, sqq.