Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 109

primariae quae nulla justificatione logica indigent eo quod in quovis judicio exercite affirmantur, atque idcirco veritates dici debent. Cf. supra. Quid de hac re sentiamus, paucis complectimur.

1. Praedictae certitudines possunt dici primariae, non quasi essent caeteris tempore priores — hoc enim est falsum — sed eo sensu quod a) exercite affirmantur in omni judicio certo (sive vero sive falso), b) sunt ratio subjectiva, atque ideo fundamentum psychologicum, certitudinis omnis judicii certi. Hoc nemo scepticus negat.

2. Exinde autem minime apparet cur tribus praedictis certitudinibus munus speciale in Criteriologia tribuatur. Nam ex eo quod exercite affirmantur in omni judicio certo, non sequitur eas esse objective certas; possunt enim esse falsae sicut et ipsum judicium in quo reconditae latent. vg. in judicio Cardinalium in causa Galilei sedentium : « Sol movetur circa terram intra spatium 24 horarum », aptitudo mentis ad recte judicandum continebatur quidem, at ut persuasio mere subjectiva; in hoc enim casu, inaptitudo potius mentis prodibat, siquidem errabant.

3. Quapropter non tres veritates, sed tres certitudines dicendae sunt in omni judicio contineri. Eas esse veritates, i. e. certitudines objectivas (objective fundatas) et praebere fundamentum ontologicum (non logicum) omnis judicii objective certi, tunc demum apparebit cum soluta fuerit quaestio de objectivitate nostrarum certitudinum. — Qui plura desiderat cf. Clem MERCIER, Crit. gen., ll. cc.

11 Pars : adhibenda est dubitatio universalis negativa.

Praenotanda

I. Notiones (1).—Dubitatio vel dubium, in genere, est status in quo mens manet suspensa inter affirmationem et negationem alicujus objecti. Pluribus modis distinguitur.

(1) Cf. Clis MERCIER, Crit. gen., pp. 63, 66.