Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 112

3º Dubium methodicum (quod aliquando reale est et aliquando fictum) est illud quod pendet ab aliqua hypothesi voluntarie inducta, et quod adhibetur tanquam medium aptum ad aliquam cognitionem obtinendam. Cf. SENTROUL, l. c., p. 434, qui sequentem definitionem optime defendit : « Le doute méthodique, c'est, dans les sciences particulières, la fiction avouée, et, au début de la philosophie critique, la réalité même de ce doute, qui, quand il est réel, est utile au progrès de la certitude. » Porro dubitatio realis quae est utilis in exordio criteriologiae est universalis negativa.

C. Universale — Partiale :

1º Universale dicitur, si mens est suspensa relate ad cognitionem ipsam in genere, et proinde relate ad objectivitatem omnium certitudinum.

2º Partiale dicitur, si suspensio judicii ad aliquas tantum certitudines, vg. historicas, metempiricas, etc. extenditur.

D. Prudens — Imprudens. Cf. supra TH. I, p. III.

II. Sensus thesis. — Dubitatio ante inquisitionem criticam adhibenda debet esse : 1º realis, sc. vere et serio animo inquiri debet utrum existat certitudo objectiva ; — 2º universalis, sc. extenditur ad omnem omnino certitudinem spontaneam ; — 3º negativa, sc. est abstentio exspectativa. Nempe quaestioni : estne mens mea apta ad res objective cognoscendas ? respondeo : nescio, quaero et exspecto ; — 4º methodica, sc. voluntarie inducitur tanquam medium ad finem assequendum logice necessarium ; inducitur a) relate ad aptitudinem mentis meae quam directe dijudicare nequeo — b) relate ad judicia mediata de quibus dubitatio positiva etiam possibilis est — c) relate ad judicia immediata (vg. 2 + 2 = 4, Ego existo, etc.) de quibus dubium, de facto, ne uno quidem momento durare poterit. Hoc autem comperto, objectivitas horum judiciorum fiet reflexe cognita. Cf. C s MERCIER, Il. cc.