Criteriologia
p. 114
IV. Methodica. — Dubitatio universalis negativa non existit naturaliter in homine ; nam rationes dubitandi non tollunt certitudinem spontaneam quam mens de multis rebus naturaliter habet. Quare inducenda est voluntarie tanquam methodus qua objectivitas certitudinis fiat distincte cognita ( ).
Uno verbo, status mentis, ad problema criticum accedentis debet esse abstentio vel ignorantia late dicta relate ad objectivitatem omnis certitudinis spontaneae. Hanc sententiam exponit ex professo S. THOMAS in III Met. l. I.
Corollaria
I. Ergo ab inquisitione critica nullae certitudines excipiendae sunt, etiamsi dicantur prima principia, veritates « primariae », propositiones immediate notae ; inno neque excipi debent veritates morales, religiosae, revelatae (quod CARTESIUS fecit): — a) Hoc postremum fieret injuria, et proinde contra rectam rationem : ut rationabile sit obsequium nostrum, videre nos oportet utrum et quid sit credendum ; — b) Hoc etiam esset Deo contumeliosum : indignum est Deo quod nolit nos « symbolum » nostrum rationibus justificare ; — c) Idemque esset scandalum hodiernis mentibus : quodsi fidei fundamenta extra criticam inquisitionem relinqui deberent, hoc a multis horum fundamentorum infirmitati tribueretur. Caeterum bona est fides « carbonarii » ; sed non potest esse unica.
Quid igitur, numquid dogmata fidei catholicae habenda sunt hic et nunc tanquam dubia et incerta ? — Respondeo : tanquam positive dubia et incerta, nego ; tanquam negative dubia, concedo (sc. quamdiu non erunt critica investigatione justificata). Nam rationes superius allatae pro univer-
(1) « Dans le cas du doute absolument initial, le doute est méthodique, non parce qu'il est fictif, mais parce qu'il est voulu ; et il doit être voulu parce qu'il n'est pas naturel ni facile ; mais voulu, il est voulu réel, c'est ainsi qu'il doit être volu. » Mgr SENTROUL, art. cit., p. 445.