Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 119

CAPUT III

PROBLEMA CRITERIOLOGICUM : OBJECTIVITAS VARIAE SOLUTIONES

Ad solvendum problema, prout fuit supra (C. II, ART. 2) expositum, philosophi plures accedunt, quos oportet audire. Nam, ut recte monet S. THOMAS « necesse est eum qui debet audire philosophiam, melius se habere in judicando, si audierit omnes rationes quasi adversariorum dubitantium (1) ». Quoniam non possumus singulos interrogare, qui aliquid de re nostra locuti sunt, magnas saltem scholas magnosve duces audiemus.

Cum certitudo nihil sit aliud quam judicium certum, quaestio de objectivitate certitudinis reducitur ad quaestionem de objectivitate judicii certi. Porro, ut dictum est in Th. II, 1 p. et in Th. V, 1 p., in quovis judicio certo habentur duae ideae objectivae (= termini) menti praesentes, inter quas identitas affirmatur vel negatur sine errandi formidine. Problema igitur criticum in duo problemata subdividi debet : I. Quomodo formatur synthesis inter ideas ? — II. Quisnam est valor idearum, seu terminorum inter quos synthesis efficitur ? Haec fusius infra.

Alii solutionem utriusque problematis ab intellectu quaerunt; alii, contempto intellectu, ad alia motiva affirmandi confugiunt. Inter priores adnumerandi sunt Sceptici (Th. IX), Cartesiani (Th. X), Psychologistae (Th. XI), Kantiani (Th. XII), Scholastici (Th. XIII, XIV). Ad posteriores pertinent Traditionalistae, Fideistae (Th. XVII), Utilitaristae, Pragmatistae (Th. XVIII), Sentimentalistae, Dogmatici morales (Th. XIX), Modernistae, etc (2).

(1) In III Met. l. 1.

(2) « A l'heure présente, il se produit en France un effort vigoureux pour asseoir sur un acte de volonté ou sur un sentiment, que