Criteriologia
p. 129
THESIS IX.
Non valent rationes quibus Sceptici insolubilitatem problematis critici ostendi contendunt.
Praenotanda
I. De essentia scepticismi. — Scepticismus, de quo in thesi, est doctrina philosophica (sc. logica) quae a), admissa distinctione inter ordinem spontaneitatis et reflectionis, docet b) non posse ratione justificari certitudines spontaneas ita ut fiant reflexae, proindeque c) cohibendum esse assensum (incyl) relate ad quaestionem de objectivitate certitudinis.
II. Sensus thesis. — Non dicimus : nihil valent rationes Scepticorum ; concedimus omnino aliquid ponderis illis rationibus inesse : sc. ostendunt necessitatem inquirendi quaenam ex certitudinibus nostris objectivae sint. Minime vero necessitatem probant positive dubitandi de aptitudine nostrae facultatis et assensum in omni re cohibendi.
DEMONSTRATIO
Sceptici, rationibus quas afferunt, ostendi putant : 1 vel problema criticum esse a priori insolubile : tunc Scepticismus ipsam utilitatem inquisitionis faciendae rejicit ; — 2 vel problema esse de facto et a posteriori insolutum, sc. post institutam inquisitionem reflexam, nullum criterium objectivitatis repertum est : tunc Scepticismus est conclusio inquisitionis criticae. Atqui rationibus allatis neque primum neque secundum ostenditur. Ergo.
mot. Mais le criticisme ne ruine systématiquement les doctrines dites rationnelles des métaphysiciens que parce qu'elles sont mal fondées en raison théorique pure. La partie respectable des thèses que certains d'entre eux défendent, il l'établit par des raisons d'ordre pratique ou moral, les seules sûres et vraiment concluantes dans l'espèce. Le criticisme est donc éminemment une doctrine croyante ».