Criteriologia
p. 140
quadrat cum mente auctoris aliunde perspecta : lex nempe exegesis est ut interpretatio non verbalis nec textualis tantum sed « contextualis » sit, in eo consistens quod mens auctoris ex contextu cum proximo, tum remoto detegatur, qua detecta, caetera omnia conformiter ad eam intelligantur.
III. Sedulo distinguenda sunt ea quae, in operibus Cartesii, ad theoriam cognitionis spectant, et ea quae pertinent ad metaphysicam, sc. ad psychologiam vel cosmologiam. Hic, doctrinam criteriologicam Cartesii consideramus, caeteris omissis.
THESIS X
Methodus a Cartesio adhibita admitti nequit, absque emendatione, tanquam perfecta solutio problematis critici.
Tota materia duabus partibus absolvetur, quarum prima methodum cartesianam exponet, altera eamdem examini critico subjiciet.
rat (ex ipso) quomodo eam intelligat, et si quidem male illam intelligit, corrigat illum cum amore ; et, si (id) non sufficit, quaerat omnia media convenientia, ut (ille) bene eam intelligens se salvet. » S. IGNATIUS DE LOYOLA, Exercitia Spiritualia, statim post titulum. — Le P. ROOTHAN, dont nous citons l'édition, insère en note le commentaire suivant : « Hoc monitum, seu proaemium... ideo praemitti a sancto Patre (Ignatio) existimo, quod primis annis expertus esset minus aequa multorum judicia, apud quos, ut erant illa tempora ob serpentes haereses suspiciosa. Exercitiorum occasione, notam novatoris incurrerat. Ceterum est sane charitati et discretioni consentaneum hoc monitum, ejusque usus non raro necessarius, ne praeceps de quoquam feratur judicium. Monemur ergo, ne obscuram vel dubiam alicujus propositionem continuo in pejorem, sed contra potius in meliorem partem interpretemur ; quod si fieri nequeat, exploremus, an forte ille recte sentiens male sensum suum expresserit, quo in casu non animus quidem, sed lingua corrigenda et emendanda esset ; quod si etiam animo errasse deprehendatur, tum quidem nihil relinquatur intentatum ex convenientibus et praescriptis ab Ecclesia modis, ut ab errore ille revocetur. » Exercitia Spiritualia S. P. Ignatii de Loyola, cum versione litterali ex autographo hispanico notis illustrata (Paris 1865), p. 23 — dans la trad. JENNESSEAUX (Paris 1854), p. 38.